Heloissae Paraclitensis Problemata

cum magistri Petri Abaelardi solutionibus

aus: Victor Cousin, Petri Abaelardi Opera I, Paris, 1849, Seiten 225ff.

Folgende Zusammenstellung von zweiundvierzig fachtheologischen Fragen und Antworten fand sich in einem einzigen spätmittelalterlichen Manuskript aus dem 15. Jahrhundert, heute Paris, BN lat. 14511, fol. 18 - 44v. Es handelte sich um eine Kopie, angefertigt von Hugo Berthelot für Simon de Plumetot, 1371 bis 1443. Der Frage-Antwort-Katalog wird durch das Manuskript einem Dialog Heloïsas und Abaelards zugeschrieben. Inwieweit es sich dabei tatsächlich um ein authentisches Werk des Paares handelt, muss letztlich dahingestellt bleiben - trotz aller Anklänge zu der im Briefdialog gemeinsam vertretenen Theologie.

 

Consiliis Abailardi paruerunt Paraclitenses virgines, et studio sacras Scripturae adhibuere animum. Quum vero nonnulla legentibus occurrerent, quae vel obscura, vel secum pugnantia viderentur, decrevit Heloissa ea, de quibus et ipsa et comites dubitarent, conjugi suo explicanda proponere. In hoc igitur opusculo instituit quaestiones quadraginta de totidem sacrorum codicum locis et de quibusdam argumentis quae tunc animos commovebant vehementer, nostrae vero aetatis homines nequaquam sollicitant. Quaestionum Heloissae et Abaelardi solutionum eadem fere ratio est: simplicitate enim ingenua pariter commendantur, sed leves sunt plerumque, ita ut legenti parum utilitatis aut oblectationis afferant. Supra diximus inesse Problemata in Codice Victorino nº 397; hujus ad fidem recensuimus textum jam in lucem editum, in quo pauca mutanda invenimus.

EPISTOLA HELOISSAE AD PETRUM ABAELARDUM

Beatus Hieronymus sanctae Marcellae Studium quo tota fervebat, circa quaestiones sacrarum litterarum maxime commendans, ac vehementer approbans, quantis eam super hoc praeconiis laudum extulerit, vestra melius prudentia, quam mea simplicitas novit. De qua, quum in epistolam Pauli ad Galatas commentarios scriberet, ita in primo meminit libro: "Scio quidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, oblivisci homines et divinorum voluminum tympano concrepare, Rubrum hoc saeculi pelagus transfretare. Certe quum Romae essem, nunquam tam festina me vidit, ut de Scripturis aliquid interrogaret. Neque vero, more pythagorico, quidquid responderem rectum putabat, nec sine ratione praejudicata apud eam valebat auctoritas; sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam judicem." Ex quo utique studio in tantum eam profecisse noverat, ut ipsam caeteris eodem studio discendi ferventibus magistram praeponeret. Unde et ad Principiam virginem scribens, inter caetera sic meminit documenta: Habes ibi in studio Scripturarum et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam; quarum altera te per prata virentia et varios divinorum voluminum flores ducat ad eum, qui dicit in cantico: "Ego flos campi, et lilium convallium;" altera ipsa flos Domini tecum mereatur audire: "Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum." Quorsum autem ista, dilecte multis, sed dilectissime nobis? Non sunt haec documenta, sed monita: ut ex his quid debeas recorderis, et debitum solvere non pigriteris. Ancillas Christi, ac spiritales filias tuas in oratorio proprio congregasti, ac divino mancipasti obsequio; divinis nos intendere verbis, ac sacris lectionibus operam dare, plurimum semper exhortari consuevisti. Quibus saepius in tantum scripturae sacrae doctrinam commendasti, ut eam animae speculum dicens, quo decor ejus vel deformitas cognoscatur, nullam Christi sponsam hoc carere speculo permittebas, si ei, cui se devoverit, placere studuerit. Addebas insuper ad exhortationem nostram, ipsam Scripturae lectionem non intellectam, esse quasi speculum oculis non videntis appositum. Quibus quidem monitis tam ego quam sorores nostrae plurimum incitatae, tuam in hoc quoque quoad possumus implentes obedientiam, dum huic operam studio damus, eo videlicet amore litterarum correptae, de quo praedictus doctor quodam loco meminit: "Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis," multis quaestionibus perturbatae, pigriores efficimur in lectione; et quod in sacris verbis magis ignoramus, minus diligere cogimur, dum infructuosum laborem sentimus, cui operam damus. Proinde quaestiunculas quasdam discipulae doctori, filiae patri destinantes, supplicando rogamus, rogando supplicamus, quatenus his solvendis intendere non dedigneris, cujus hortatu, immo et jussu, hoc praecipue studium aggressae sumus. In quibus profecto quaestionibus, nequaquam ordinem Scripturae tenentes, prout quotidie nobis occurrunt, eas ponimus et solvendas dirigimus.

PROBLEMA HELOISSAE I

Quid est quod Dominus in Evangelio Joannis de Spiritu, quem missurus erat, promittit dicens: "Et quum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me; de justitia vero, quia ad patrem vado, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia, princeps mundi hujus judicatus."

SOLUTIO ABAELARDI

Arguet per apostolos, quos replebit, non unam partem mundi, sed totum, de peccato scilicet perseverante vel retento ab hominibus, propter hoc, quia non crediderunt in me. Arguet de justitia, scilicet per meipsum praesentem oblata, et non suscepta tunc quum praesens essem, quem jam recuperare non possunt euntem ad Patrem, et jam ultra hic non videndum. De judicio scilicet praecedentium, in quo erant, hoc est peccati sive justitiae: cum ea videlicet quae reos vel justos faciunt in operibus magis quam in intentione constituant, et merita non tam secundum animum, quam secundum operationem dijudicent, sicut maxime Judaei faciunt, neminem arbitrantes damnari, quidquid velit, dummodo illud opere non compleat. Unde et Apostolus ad Romanos: "Israel," inquit, "sectando legem justitiae in legem justitiae non pervenit." Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Quamvis ergo lex concupiscentiam quoque interdicat, non tamen hoc peccatum esse tantum arbitrantur, ut ad damnationem sufficiat. Quem quidem errorem arguendum esse Dominus nunc dicit, ex eo quod princeps hujus mundi judicatus est. Ipse quippe diabolus, qui carnalibus et amatoribus mundi dominatur, et totius auctor est et origo peccati, non de hoc quod fecerit, sed quod praesumendo voluerit, statim damnatus tam graviter corruit.

PROBLEMA HELOISSAE II

Quid est illud in epistola Jacobi: "Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, faclus es transgressor legis."

SOLUTIO ABAELARDI

Omnia simul legis praecepta, non singula sunt lex ipsa. Qui ergo totam legem praeter unum mandatum custodierit, fit reus omnium: hoc est, ex eo damnandus est, quod non omnia custodit praecepta, quae simul, ut dictum est, accepta, sunt lex ipsa. Ac si aperte dicat: Quamvis impletor legis nemo esse possit, unum ejus observando mandatum; transgressor tamen legis efficitur, si vel unum ejus transgrediatur praeceptum. Unde et statim Apostolus exponens quod dixerat: "omnium reus," subjecit, "factus est transgressor legis," ex eo videlicet quod unum praetermisit praeceptum, quod aeque, ut caetera, fuerat injunctum. Alioquin ex eo quod subjungit: "Qui enim dixit: Non moechaberis, etc." Nequaquam comprobaret illud praemissum, "factus est omnium reus." Quum igitur ait: "Qui enim dixit, etc.," tale est, ac si diceret: ideo recte dixi, quia unum transgrediendo, factus est omnium reus: hoc est, ex hoc damnandus est, quia non omnia servando, Deum contempsit. Quia ipse Dominus, qui legem tradidit, tam hoc mandatum, quam illud observari jussit: hoc est, omnia, non aliquod unum ex omnibus. Ac per hoc sicut transgressor fit legis, vel unum transgrediendo praeceptum, ita fit reus omnium, sicut est expositum, ex hoc etiam damnandus, quod non omnia compleverit.

PROBLEMA HELOISSAE III

Quid est quod saepe Dominus ab aliquibus interrogatus, respondens illis sigillatim dicat: "Tu dixisti," vel: "Tu dicis," nonnunquam etiam pluribus simul interrogantibus respondeat: "Vos dicitis," tanquam hoc eos dixisse assereret, quod quasi dubitantes quaerebant? Sic quippe Judae interroganti: "Nunquid ego sum, Rabbi, qui te scilicet sum traditurus?" Respondit: "Tu dixisti." Et interrogatus a pontifice, an sit filius Dei, similiter respondit. Populo etiam quaerenti: "Si tu es Christus, dic nobis palam;" vel: "Tu ergo es filius Dei?" respondit: "Vos dicitis, quia ego sum." Denique et a praeside, id est Pilato, inquisitus an sit rex Judaeorum, respondit: "Tu dicis quia rex sum ego." Quae profecto responsiones non immerito dubitationem excitare videntur. Qui enim quaerit utrum hoc sit, vel illud, nequaquam enuntiando dicit quod hoc sit vel illud; sed quasi dubitando quaerit utrum ita sit.

SOLUTIO ABAELARDI

Revera difficilem vel prorsus insolubilem hae responsiones Domini moverent quaestionem, si quod Dominus ait: "Tu dixisti," vel: "Vos dicitis," vel: "Tu dicis," ad praecedentium, interrogationum verba referret, ut in eis scilicet haec dicta misse assereret, quod nequaquam convenit. Quum ergo Judae interroganti, an ipse sit, qui eum tradat, respondit: "Tu dixisti," potius quam: "Tu dicis," ad pactum illud respexit, quod jam ille eum Judaeis inierat promittens se illis eum tradere cupiditate promissae pecuniae. Quod vero principi sacerdotum interroganti an Christus sit filius Dei, respondit: "Tu dixisti," sic est accipiendum, quod ille, qui eo tempore Christum, quem videbat, esse filium Dei negabat, saepius olim legem ac prophetas recitando id confessus fuerat. Quum autem Judaeis interrogantibus an sit Christus, vel an sit filius Dei, respondit: "Vos dicitis," verbo scilicet praesentis temporis utens ad eos sicut et ad Pilatum, praesentem jam adesse diem significat, in quo id fateantur. Ubi enim illudentes ei dicebant: "Prophetiza, Christe, quis est qui te percussit?" vel: "Ave, rex Judaeorum," eum profecto Christum esse, hoc est unctum, quacunque intentione testabantur, in hoc fortassis prophetiam Caiphae imitantes dicentis: "Expedit vobis ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat. "Sed et turbae testimonio eum cum ramis palmarum suscipientis ipse et filius David est, juxta Malthaeum: et in ipso regnum David venit, secundum Marcum: et benedictus est rex qui venit, secundum Lucam: et denique, secundum Joannem, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Quod nequaquam isti, per illusionem, sicut supradicti, sed ex fide dicebant. Tale est ergo quod Judaeis ait: "Vos dicitis," ac si diceret: multi adhuc inter vos sunt, qui hoc non solum ore proferant, sed et corde teneant. Etsi enim illi qui hoc interrogabant, nequaquam id dicerent, vel crederent, quum tamen dixit: "Vos dicitis," non ad personas illas, quae aderant, sed ad populum ipsum respexit. Sic et alibi quum ait Judaeis de Zacharia: "Quem occidistis inter templum et altare," nequaquam de illis, qui tunc erant, Judaeis, sed de populo ipso, de quo erant, accipiendum est. sic et Josue quum dicitur filios Israel secundo circumcidisse, non hoc in eisdem personis, sed in eodem populo constat eum fecisse. Legimus quoque in hoc die passionis, quod centurio, et qui cum eo erant custodientes Dominum crucifixum, quum expirasset, et viderent velum templi scissum, et terrae motum, et monumenta aperta, dixerunt: "Vere filius Dei erat iste." Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Tale est ergo, ut diximus, quod Judaeis quaerentibus, an esset filius Dei, respondit: "Vos dicitis;" hoc est, jam praesens dies vel tempus adest, in quo id de me confiteamini. Similiter Pilato quaerenti, an sit rex Judaeorum, respondit: "Tu dicis," potius quam: "Tu dixisti." Homo quippe gentilis prophetias ignorabat, non ea legerat verba, ubi Christus fuerat promissus, et regnum ejus prophetatum juxta illud: "Et regni ejus non erit finis," vel illud: "Dicite filiae Sion, ecce rex tuus venit;" quod tamen ipso die Pilatus saepius verbis asseruit, et in ipso titulo crucis scripto confirmavit. Ut enim Matthaeus meminit, Judaeis ait: "Vultis dimittam vobis regem Judaeorum?" et iterum: "Regem vestrum crucifigam?" Qui etiam quum superius quaesisset a Domino: "Tu es rex Judaeorum?" et ille respondisset: "A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?" Rursum ait Pilatus: "Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi." Ecce quoties et quam manifeste Pilatus eum regem profiteatur Judaeorum, et ipsum populum Judaeorum gentem ejus appellet: cui quum Dominus dixerit: "A temetipso hoc dicis, etc.," tale est, ac si diceret: quaeris hoc pro te ipso ut veritatem cognoscas, an dolo Judaeorum, tanquam unus ex ipsis, ut me interficiendi occasionem hinc sumas? Denique et titulum Pilatus scribens, hoc quod dixerat verbis, scripto confirmavit trium linguarum, ut ab omnibus hierosolymam convenientibus legi posset, et verus intelligi rex Judaeorum. Erat quippe scriptum: "Jesus Nazarenus, rex Judaeorum." Ubi quidem quum adjecit: "Nazarenus," diligenter hunc Jesum distinxit a caeteris, qui in antiquo populo, hoc quoque nomine, non tam proprie quam nuncupative fuerant insigniti: utpote Josue, Jesus sacerdos, vel Jesus filius Sirach. De hoc autem honore tituli, pontifices Judaeorum vehementer indignati tanquam in damnationem suam conscripti qui regem proprium crucifixissent, dixerunt Pilato: "Noli scribere regem Judaeorum, sed quia ipse dixit, rex sum Judaeorum." At vero quoniam prophetatum fuerat: "Ne corrumpas David in tituli inscriptione," tanquam hoc ad se dictum Pilatus intenderet, respondit: "Quod scripsi, scripsi." Tanquam si diceret: Quod scribendum providi sine ulla correptionis retractatione firmavi; tanquam in ejus mente hoc scriptum primitus esset, quod secundo litteris exhiberet. Haec ergo geminatio verbi: "Quod scripsi, scripsi," perseverantiam vel incommutabilitatem significat facti, sicut illud: "Euntes ibant."

PROBLEMA HELOISSAE IV

Quomodo stare potest quod Dominus Judaeis signa quaerentibus respondit de tempore sepulturae suae: "Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus?" Constat quippe Dominum sexta feria de cruce depositum esse sepultum, et sabbato quievisse in sepulcro, et sequenti noctae dominicae diei resurrexisse quarta vigilia. Unde certum est per unam tantum integram noctem praecedentem sabbatum, et per integram ipsius sabbati diem eum in sepulcro fuisse, quem quarta vigilia noctis Hieronymus In Epistolam ad Galatas dicit resurrexisse.

SOLUTIO ABAELARDI

Quod ait Dominus, "tribus diebus et tribus noctibus," non est accipiendum, quod per tres dies integros et noctes ibi fuerit: sed quod in tempore continente tres dies eum noctibus suis sepultus quieverit. Unde et bene quum dicitur: "Tribus diebus et tribus noctibus," adjunctum est, "sicut Jonas," quem tertio die piscis evomuit in aridam; ac per hoc, per unam tantum noctem integram, et unum tantum integrum diem in ventre ceti fuerit. Tempus itaque continens tres dies eum noctibus suis, accipe a principio noctis parascevem sequentis usque ad finem dominicae diei: et invenies in illo temporis spatio, quamvis non per totum tempus, Dominum tribus diebus et tribus noctibus jacuisse in sepulcro. Non enim quod in tempore aliquo fit per totum illud tempus fieri necesse est. Fortassis et quod dicitur: "In corde terrae," non tam de sepultura Domini accipi videtur, quam de cordibus hominum eo tempore in tantum de Christo desperantium, ut discipuli quoque nec non et mater ipsius in fide graviter titubaverint. Unde Augustinus Quaestionum in veteris et novae Legis capitulo: "Etiam Maria, per quam mysterium gestum est incarnationis Salvatoris, in morte Domini dubitavit; ita ut in resurrectione Domini firmaretur. Omnes enim in morte dubitaverunt, et quia omnis ambiguitas a resurrectione Domini recessura erat, pertransire dixit gladium." Cor itaque terrae quasi cor terrenum adhuc et carnale nondum spiritale factum ex firmitate fidei, vel ardore caritatis, dicit cor humanum: quandiu homines in illo temporis articulo Christum carnem magis, hoc est hominem, quam Deum aestimarent, et terrenum potius quam coelestem. Quod ergo Judaeis signum potentiae requirentibus tanquam per hoc eum recognoscerent Deum, respondit se potius eis daturum signum Jonae, tale est, quod potius infirmitatem in eo cognoscere digni sint: sicut Jonas in mare missus plus injustitiae quam religionis aestimatus est habuisse, et hoc ei ex propria culpa contigisse, ut damnari etiam mereretur.

PROBLEMA HELOISSAE V

Maximam dubitationem de apparitionibus Domini resurgentis, quae mulieribus factae sunt, nobis evangelistse reliquerunt. Marcus quippe et Joannes eum insinuant primo apparuisse Mariae Magdalenae, quae venit mane, quum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento: et postquam hoc nuntiavit Petro et Joanni, et illi cucurrerunt ad monumentum, et inde reversi sunt, vidit duos angelos, et deinde Jesum quem putavit hortulanum. Et haec apparitio prima illi soli dicitur facta. Matthaeus vero refert eam cum altera Maria venisse ad sepulcrum, et tunc terrae motu facto angelum descendisse, et lapidem revolvisse, et nuntiasse Dominum resurrexisse, et illis duabus Jesum occurrisse, cujus pedes tenuerunt. Marcus vero refert quod Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome valde mane venerunt ad monumentum orto jam sole, conquirentes ad invicem, quis revolveret eis lapidem ab ostio monumenti; quem quum respicientes viderunt revolutum, et per angelum eis loquentem, et per sepulcrum vacuum cognovissent Dominum resurrexisse, exeuntes de monumento fugerunt tremefactae, nemini quidquam de hoc prae timore dicentes. Ubi et statim annectitur: "Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Marise Magdalenae. Illa vadens nuntiavit bis qui cum eo fuerant, et non crediderunt." Lucas autem refert, quod Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et quae cum eis erant, valde diluculo venerunt ad monumentum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento et ingressae non invenerunt corpus Jesu; et edoctae ab angelis de resurrectione Domini, nuntiaverunt hoc discipulis, et non credebant illis. Positis itaque verbis evangelistarum, primo quaerimus quomodo, juxta Joannem, Maria Magdalene veniens ad monumentum mane, quum adhuc essent tenebrae, vidit lapidem sublatum, et postea, ut Marcus dicit, ipsa et Maria Jacobi et Salome valde mane veniunt ad monumentum, orto jam sole, dicentes ad invicem: "Quis revolvet nobis lapidem?" Si enim Maria Magdalene jam viderat lapidem revolutum quum adbuc tenebrae, id est nox esset; quomodo nunc, orto jam sole, ipsa cum caeteris quaeritur de lapide revolvendo, quae jam antea sublatum viderat? Secundo etiam quaerendum videtur quomodo in Marco mulieres dicuntur nemini prae timore resurrectionem Domini nuntiasse, quum caeteri evangelistae asserant e contrario? Denique Joannes Mariam Magdalenam, non aliquam cum ea, refert, antequam Jesum videret, nuntiasse Petro et Joanni eum de monumento sublatum, et eos statim illuc concurrisse. Lucas vero refert eamdem Mariam et alias cum ea plures feminas, postquam didicerunt Dominum resurrexisse, hoc discipulis nuntiasse, et tunc Petrum ad monumentum cucurrisse.

SOLUTIO ABAELARDI

Solus quidem Joannes de Maria Magdalene, et non caeteris mulieribus in resurrectione Domini commemorat, non quod ea sola bis, quae tunc facta sunt, affuerit; sed quod ejus devotionem caeteris majorem plurimum ipse commendaret, cujus hortatu et exemplo caetera feminae iucitarentur maxime. Sicut ergo caeteris in dilectione ferventior erat, et de gaudio resurrectionis magis sollicita, venit prior et intrepida, quum adhuc nox esset, ad monumentum, et reversa est iterum ad suos, quaerendo studiose si quis adhuc de resurrectione Domini certificatus esset. Quod quum minime reperisset, iterum ad monumentum orto jam sole cum aliis venit, et tunc revolutio lapidis facta est, quamvis Joannes hanc revolutionem quasi prius factam per anticipationem dicat a Maria visam fuisse. Prior ergo Maria quam caeterae, quibus sollicitior erat, lapidem revolutum comperit, et sublatum Dominum credens, festina rediit, et hoc Petro nuntiavit, et Joanni. Deinde reversa cum illis ad monumentum post discessum eorum a monumento, stabat ad ipsum monumentum foris plorans, caeteris, quae aderant, non sic accedere audentibus. Tunc angelos ac deinde Dominum prima videre meruit; ac deinceps altera Maria, quae juxta Matthaeum, cum ea venerat prius, accedens, et metuens adhuc custodes, qui aderant, consolatae sunt ambae, quum ad terrae motum, et ad apparitionem angeli sedentis super lapidem, quem revolverat, exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Quibus duabus euntibus nuntiare discipulis quod angelus praeceperat, occurrit Jesus illis simul secundo apparens. Aliae autem, quae timidiores et infirmiores fuerant in fide, nequaquam tunc Dominum meruerunt videre; sed et tantum angelis nuntiantibus eum audierant resurrexisse. Et ideo quum non omnes aequaliter super hoc prius essent certae, prius omnes tacuerunt, et distulerunt illud discipulis nuntiare, pavidae adhuc et obstupefactae de angelica visione, et verentes ne sibi statim non crederetur, donec pluribus sibi aggregatis confidentius diceretur. Unde postea, ut Lucas meminit, ipsa Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et. caeterae, quae cum eis erant, dicebant ad apostolos haec. Quibus Petrus in fide firmior caeteris hoc non credentibus, iterum cucurrit ad monumentum; et quum nec angelos, nec Dominum vidisset, rediit vehementer admirans. Qui quum vehementer stuperet de apparitionibus angelorum, sive Domini, quae factae fuerant mulieribus potius quam ei vel discipulis, ne diu in dubitatione et moestitia persisteret, vel credimus tunc ei Dominum apparuisse, sicut Lucas refert apostolos dicere, quod "surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni." Quod autem Matthaeus et Lucas dicunt: "Vespere sabbati," finem ejus, id est noctem sequentem usque ad lucem dominicae diei intelligunt. Hoc vesperum lucescit in prima sabbati, quum ad lucem diei sequentis perducitur. Quod vero ait, "quae lucescit," feminine scilicet genere utens, ad significationem respexit: quia, ut diximus, in vespere noctem intellexit, ut tale sit: "quae lucescit," tanquam diceretur: quae nox ad claritatem pertingit. Vesperum itaque seu vespera diei, dicitur extrema ejus hora: vesper vero totum tempus noctis sequentis.

PROBLEMA HELOISSAE VI

Quid est quod Dominus sacramenta corporis et sanguinis sui discipulis tradens et commendans, non ait de corpore suo : " Hoc est corpus meum novi testamenti, "quum de sanguine dixerit: "Hic est sanguis meus novi testamenti," tanquam magis sanguinem commendaret, quam carnem? Quid est etiam illud: "Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, quum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei?"

SOLUTIO ABAELARDI

Corpus Christi in sacramento susceptum, humanitas est, quam nascendo de virgine suscepit, quando, sicut scriptum est: "Verbum caro factum est." Sanguis ejus in poculum datus, passio est ipsius, cui communicare debemus, quicunque membra ejus sumus. Unde et scriptum esta: "Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus." Quum enim Gregorius dicat: "Nihil enim nasci profuit, nisi redimi profuisset, atque in ejus passione nostra redemptio consummetur; quod et ipse moriens profitetur dicens: "Consummatum est," non incongrue sanguis effusus praefertur conceptae carni, hoc est, passio ejus nativitati. Qui etiam magis quam caro ejus dicendus fuit novi testamenti, hoc est confirmatio evangelicae praedicationis, quia, sicut dicit Apostolus: "Testamentum in mortuis confirmatum est." Quid enim Evangelium nisi testamentum est amoris, sicut lex fuerat timoris? Unde et Apostolus conversis Judaeis ait: "Non enim subditi estis iterum in timore." Et rursum: "Finis praecepti caritas de corde puro." Et per semetipsam Veritas: "Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?" Hoc igitur testamentum amoris in hoc maxime dominica passio confirmavit, quum pro nobis moriendo, illam nobis dilectionem exhibuit, qua major esse non possit. Unde et ipsemet ait: "Majorem hanc dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis." In hoc etiam testamentum hoc confirmavit, quod pro doctrina evangelicae praedicationis usque ad mortem perstitit, et moriendo monstravit, quod nascendo non potuit: sicut et ille qui testamentum aliquod suis haeredibus componit, dum in pristina voluntate perseverat moriens, testamentum suum confirmat, quod nequaquam delens, vel in aliquo corrigens, ipsum omnino tunc roborat. Unde bene sanguis Domini potius quam corpus ejus novi testamenti ut diximus, fuerat dicendus. Illud autem quod ait. "Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum quum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei " sic intelligo, tanquam si diceret: Non celebrabo ulterius in sacramento passionem carnis meae, donec id faciam vobiscum tanquam novum in regno Patris mei. Sacramentum quippe Christi tunc quasi novum sumitur, quum ipsum sumentes plena fide, accedentes ipsos innovat, et a veteri homine, quem per transgressionem imitantur, in novum transmutat, dum ipsum per obedientiam usque ad mortem sequi sunt parati. Quales nequaquam tunc aderant discipuli in fide adhuc maxime, et eo temporis articulo potissimum infirmi, nec adhuc in regno Dei traditi, ut in eis videlicet regnaret Deus, cui nondum soliditate fidei adhaerebant, ejus dominio penitus subditi. Quasi ergo vetus et non novum tunc acceperunt ipsum sacramentum, et tanquam adhuc extra regnum Dei manentes: quia nondum in Deo sic eos constantia fidei confirmaverat, ut hoc percipiendo novi jam facti, mererentur in novitate illa ita sicut post resurrectionem confirmari. Bibet tunc Christus de hoc genimine vitis cum eis, id est, de sanguine suo, qui est vitis eorum tanquam palmitum, quum illis digne sacramenta suae passionis communicantibus, sic inde sitim suam in ipsis reficiet. Qui enim salutem hominum sitit vel esurit, tunc de ipsa reficitur, quum eam impleri laetatur. Fortassis et ex hoc sacramentum dominicae passionis quasi vetus ante resurrectionem extitit, et postmodum novum fuit: quia quum adhuc passibile corpus et corruptibile vel mortale gestaret, veteri homini per hoc similis fuit, antequam resurgendo de hac vita poenali ad novitatem futurae perveniret. Dum ergo mortalis fuit, et se talem, qualis tunc erat, in sacramento dedit: quodammodo vetus et non novum fuit illud sacrificium comparatione videlicet novi, quod nunc in humanitate sumimus immortali jam et incorruptibili. Lucas vero ait: "Hic calix novum testamentum est in sanguine meo," id est pactum vel promissio vobis a Deo facta, de vestra scilicet redemptione in mea passione. Ubi enim nos habemus testamentum, in hebraeo habetur pactum. Qui enim legem Domini suscipiunt, cum eo quoddam ineunt pactum, sive ille cum ipsis, quum ipsi videlicet legis obedientiam, ille promittat remunerationem.

PROBLEMA HELOISSAE VII

Quid est etiam quod in Luca legimus duos calices, vel eumdem bis Dominum dedisse discipulis? Sic quippe scriptum habetur: "Et quum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. Et ait illis: "Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo, donec illud impleatur in regno Dei." Et accepto calice, gratias egit, et dixit: "Accipite et dividite intervos. Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat." Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: "Hoc est corpus meum quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem." Similiter et calicem postquam coenavit dicens : "Hic est calix novum testamentum in sanguine meo."

SOLUTIO ABAELARDI

Pascha, quod secundum legem parare discipulos miserat, vetus est pascha, in esu videlicet agni vel haedi cum lactucis agrestibus. Quod etiam pascha dicit se desiderasse, ut hoc cum discipulis manducaret, antequam pateretur: quia ante passionem, non postea voluit in figuris celebrari vetera, quae supervenientibus novis essent projicienda. Quod et ipse Dominus patenter insinuat, quum de novo sacramento tantum dixerit: "Hoc facite in meam commemorationem," tanquam vetus jam finiens, et solummodo novum deinceps statuens. Quum enim dixisset : "Hoc est corpus meum , quod pro vobis tradetur," statim adjunxit: "Hoc facite in meam commemorationem." Unde et Apostolus: "Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat." Est igitur missae celebratio, dominicae passionis commemoratio, ad quam unusquisque fidelium tanta compassionis devotione debet accedere, quanta eum pro se crucifixum debet conspicere. Ut ergo haec dominicae passionis memoria nostris mentibus inhaereat, et in ejus amorem semper accendat, quotidie in ejus altari hoc ejus sacrificium debet immolari. "Hoc," inquit, "facite," hoc est ipsum corpus meum, non jam pro vobis traditum, sed tradendum in memoriam tantae meae dilectionis conficite, ut inde quoque tanta? dilectionis flamma sitis accensi, ut communicare possitis passioni. Bis eumdem calicem dare voluit, ut per hoc exprimeret nos calicem ejus non solum in sacramenti perceptione, verumetiam in passionis imitatione accipere debere. Unde et Psalmista: "Calicem salutaris," hoc est veri Jesu, "accipiam," eum videlicet per passionis quoque virtutem imitando. Et quia mortem tolerare non est humanae infirmitatis, sed collatae nobis a Deo virtutis: ipse est invocandus, a quo ista speranda est virtus, in qua non tam nostram utilitatem, quam ejus gloriam quaerere debemus, quae per nomen ejus significatur. Sicut enim ignominiosa dicuntur, quae nomine digna non videntur: ita e contrario quaeque gloriosa nomine digna sunt et fama. Nomen igitur Dei invocamus, quum ea quae facimus ad gloriam ejus intendimus, ut ille potius in nobis, quam nos ipsi, glorificetur atque laudetur, a quo in his virtutem accipimus, ad quae infirmi ex nobis sumus. Hinc et Apostolus: "Qui glorificatur," inquit, "in Domino glorietur," hoc est, qui in se aliquid virtutis vel pretii recognoscit, non se inde, sed Deum quaerat honorari, nec id virtuti suae", sed divinae ascribat gratiae, non a se, sed a Deo id recognoscens esse. De hoc calice, quem Christi passionem imitando sumimus, illud est quod filiis Zebedaei ait: "Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?" Hoc est, me per passionem imitari posse confiditis? Bene autem de hoc calice primo, et non de secundo, discipulis ait: "Accipite, et dividite inter vos." Calicem quippe Christi ab eo accipientes inter nos dividimus, quum eum diversis generibus passionum imitamur. In perceptione vero sacramenti non est divisio: quia ibi est una ipsius capitis non membrorum oblatio, quae a malis aeque ut a bonis sacerdotibus virtute divinorum verborum conficitur. "Accipite," inquit, "calicem," hunc a me, quem postea inter vos dividatis, "quia deinceps non bibam de generatione vitis," hoc est, non celebrabo hanc hostiam meae passionis, "donec regnum Dei veniat," hoc est, vita coelestis, in qua solus Dominus, non peccatum regnat, per passionem meam fidelibus patefiat. Bene calicem imitationis calici praemisit sacramenti: quia hi soli condigni sunt dominicae mensa communicare, qui passionem ejus imitari, et crucem ejus parati sunt tollere. Unde et scriptum est: "Ad mensam magnam sedisti, scito quoniam talia oportet te praeparare." Novum, non vetus testamentum tradens, tam panem quam calicem accipiens, gratias agit: innuens per hoc hic esse completum, quod ibi fuerat praefiguratum, et de veritate potius quam de umbra Deum esse glorificandum. Superius tamen se desiderasse dixit vetus quoque pascha cum discipulis celebrare, ne sic ab ipso nova sacramenta susciperent, ut a Deo tradita vetera non aestimarent. Quae etiam vetera eis adhuc veteribus tunc maxime congruebaut, ut hoc praecipue Dominus deberet cum eis celebrare quod eis potissimum videbat convenire, tanquam in hoc suo desiderio id se innuere intenderet, quod hoc eorum arguendae vetustati videbat potissimum convenire. De qua ut ad novitatem eos transferendos esse innueret, vel admoneret, novum veteri testamentum statim subjunxit, ut sic quodammodo illud quoque vetus in novum transiret: dum illi scilicet vetustatem deponentes, de regno peccati in regnum transirent Dei, et in veteri pascha non jam litteram, sed spiritalem intelligentiam sequerentur, et sic de vetustate litterae ad novitatem spiritus deferrentur: quod est Christum nunc etiam cum eis vetus pascha manducare, et ipsum in novum commutare, quum ibi illud figurari perpendimus, quod in novo consummari credimus. Unde et ipse post resurrectionem statim incipiens a Moyse et interpretans in omnibus Scripturis, vetus sacramentum in novum convertit, dum illud per intelligentiam huic applicuit, et quasi rotam in rota conclusit, et aquam legis in vinum Evangelii convertit. Et jam etiam vetus pascha tanquam mutatum in novum nobiscum manducat: quia tunc eum reficimus ac delectamus, dum sic istud sumimus, sicut in illo sumendum edocti mystice sumus, in esu videlicet agni et haedi, et agrestibus lactucis, vel caeteris ibi constitutis. Vetus pascha non novum cum discipulis Christus manducat: ipse quippe ipsum est pascha novum juxta illud Apostoli: "Etenim pascha nostrum immolatus est Christus," quando nostra hostia ipse est factus, et ipsum in sacramento quotidie sumimus. Recte quoque hinc vetus pascha cum discipulis celebravit, quum ipse adhuc in veteri homine esset ex corporis mortalitate, sicut illi ex morum similitudine. sic e contrario quasi novus cum novis novum genimen vitis nunc bibit, dum ipse per immortalitatem, et isti per morum diversitatem, deposito veteri homine, veri sacrificii delectantur novitate: et tanquam ipse cum eis bibit, dum id caput in membris agit. Vetus Pascha calicem non habuit, quia lex ad perfectum nihil adduxit, ideoque in ejus sacrificio perfecta non debuit esse refectio.

PROBLEMA HELOISSAE VIII

Quod Dominus pro adultera liberanda Judaeis respondit: "Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat," et sic eam eruit, nonnihil habet quaestionis. Quum enim eam lapidari non permittit, nisi ab eo qui peccato careat, omni homini vindictam exercere videtur interdicere: quum nemo mundus sit a sorde, nec infans unius diei, si vita sit ejus super terram.

SOLUTIO ABAELARDI

Dominus Jesus ex Judaeis solus inter eos fuit sine peccato; hic adulteram lapidat, et feminam servat, dum misericorditer ei parcit, et sic a flagitiis suis praenitentem convertit. Tale est ergo quod ait: "Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat;" ac si aperte dicat: Ei lapidandam dimittite, qui ex vobis solus est a peccato immunis. Ipse primus in lapidandam dirigit lapidem, quum ei prius poenitentiam inspirat; et illa postmodum per satisfactionem se macerat, et carnem ne spiritui amplius reluctetur, domat: ut jam mortificata mundo, deinceps vivat Deo, et mactentur vitia, conservata natura. Denique et Dominus ait: "Mihi vindictam, et ego retribuam." Tunc quippe Deo vindictam reservamus, quoniam ipse in nobis potius, quam nos ipsi, hanc operatur. Unde et homini, non Deo, dictum est: "Non occides." Ab ipso utique nobis hoc interdicitur, qui sub nullo praecepto conclusus, id sibi deberi patenter profitetur. "Ego occidam," inquit, "et ego vivere faciam." Ipse in nobis occidit et parcit, quum tanquam adminiculo quodam nobis utens, nos praeceptis suis reos occidere vel innocentibus parcere facit, ut ei potius quam nobis ista debeant imputari. Nam quum aliquis potens per operarios suos aliquid agit, non tam istorum quam illius opus illud esse dicitur, hoc est, non illorum qui operando faciunt, sed illius magis qui per illos fecit haec fieri. Homo itaque prohibetur occidere, non Deus in homine. Tunc autem occidit homo, et non in eo Deus, quando propria malignitate id agit, non praeceptione Dei: hoc est, quando id ex se, non ex lege facit, et suae malitiae magis quam divinae obedit justitiae. Tunc gladium accipit non ad exercendam justitiam, ut vindicet iniquitatem, sed ut suam compleat impietatem. De quolibet Veritas ait: "Qui acceperit gladium, gladio peribit." Qui acceperit, inquit, per se, non cui traditus fuerit a potestate, iste gladio perdendus est juste, qui gladio uti praesumpsit injuste. Quum autem quasi gladium miles sibi a rege traditum exercet ad vindictam, rex in eo id agit, cujus ille operarius in hoc existit. Unde Augustinus de Civitate Dei libro I: "Non occides, his," inquit, "exceptis, quos Deus occidi jubet, sive data lege, sive pro tempore ad personam expressa jussione. Non autem ipse occidit, qui ministerium debet jubenti, sicut adminiculum gladius utenti." Ibidem in Quaestionibus Exodi: "Israelitae furtum non fecerunt spoliando Aegyptios, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt: quemadmodum minister judicis occidit eum quem lex jussit occidi. Profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi quum quem occidit, scit occidi a judice debuisse." Item in Quaestionibus Levitici: "Quum homo iste occiditur, lex eum occidit, non tu." Ex his profecto verbis patenter docemur nec homicidium, nec furtum proprie dici, quod ex obedientia committimus, quum id recte geramus, in quo Dei jussionem implemus. Quidquid ad Domini possessionem pertinere videtur, Dei potius quam hominis esse dicendum est. nec quisquam eorum dominus est, sed dispensator, quandiu hoc habet Domino permittente: nec quisquam hoc ei surripit injuste, qui hoc accipit Domino jubente: cujus tantum sunt illa a quo, quandiu vult, nobis sunt commissa, atque in diversos, prout voluerit, dispensatores transitura, qui tanto minus haec dispensare et habere digni sunt, quanto minus eum recognoscunt, a quo haec eis sunt commissa. Quales utique infideles erant Aegyptii, haec magis amittere quam habere digni.

PROBLEMA HELOISSAE IX

Dominus leprosum, sicut Matthaeus refert, tactu suo mundatum ad sacerdotis judicium misitr et offerre id jussit, quod lex talibus offerendum praecipit. Unde super hoc quaestione movemur, qua ratione Dominus in hoc facto legi contradicere simul et obtemperare videatur. Leprosum quippe tetigit, quod lex prohibet, et mundalum ad sacerdotem misit, et ad offerendam hostiam, sicut lex jubet.

SOLUTIO ABAELARDI

Sicut ipse Dominus ait: "Usque ad Joannem lex et prophetae;" hoc est usque ad tempus gratiae, tam legis quam prophetarum praecepta etiam juxta litteram fuerunt implenda. In nullo ergo jam Dominus legi contradicit, cui jam nullus obedire ex praecepto constringitur Dei: praecipue quum lex ipsa in manu mediatoris, ut Apostolus ait, posita, hoc est in ejus potestate constituta sit, ut qui eam ad tempus instituerat, cessare pro arbitrio faceret, quum oporteret: ut jam perfecta caritas in tempore gratias timorem foras mitteret. Pertinet autem ad tempus gratiae misericordiam maxime circa quoslibet exhibere, et ad pietatem, quos possumus, exemplis invitare, nec quidquam in hominibus immundum, praeter peccatum, abhorrere. Unde Dominus in leproso cuncta hic misericorditer agit, quum et eum tangere propter infirmitatem corporis non est dedignatus, et ei id facere praecepit, sine quo in conversationem hominum nequaquam fuerat suscipiendus. Ad hoc enim a sacerdote aspectus, ipsius judicio et legis sacrificio fuerat commendandus.

PROBLEMA HELOISSAE X

Quid est illud in evangelio Lucae, quod diviti damnato Abraham dicit: "Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt
hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare?" Quomodo enim aliqui excaecati sunt, ut de refrigerio tantae quietis ad poenas clamnatorum transire velint, vel eis aliquod impendere beneficium jam omnino inaniter affectent, quos a misericordia Dei penitus exclusos vident?

SOLUTIO ABAELARDI

Abraham, in cujus sinu Lazarus est susceptus, Deus est, qui fideles suos de hujus vitae miseriis ad futurae vitae refrigerium nobis adhuc occultum tanquam in quoddam secretum quietis suscipit. Ad hunc anima damnata loquitur quasi supplicando, dum eum sui desideret misereri. Abraham ei de sententia sua constituta respondet, quum eum intelligere facit inaniter eum desiderare, quod nullatenus eidem potest evenire. Hoc est autem quod eum intelligere facit, quod subjungit: "Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, etc." "In bis omnibus," hoc est, in utrisque praedictis, de consolatione scilicet justorum et cruciatu malorum, "chaos magnum firmatum est," et hoc est impedimentum tantum divino judicio perenniter constitutum: "Ut qui volunt ad vos hinc transire non possint." Transire hoc loco de refrigerio justorum ad poenas malorum intelligimus velle his quoque subvenire, qui damnati sunt et quasi hoc beneficium justorum illis afferre; vel inde huc illos educere, sicut fideles quotidie faciunt in hac vita, dum orationibus vel eleemosynis suis his quoque subvenire nituntur, quos in poenis purgatoriis esse putant, quum omnino sint damnati. Non ergo de illis qui in illo refrigerio sunt, intelligimus, ut hanc de damnatis compassionem habeant, sed de viventibus adhuc, sicut dictum est, fidelibus. Non enim Abraham dixit, ut hi de istis qui sunt hic, volunt ad vos hinc transire, sed simpliciter dixit: "Hi qui volunt," sive adhuc vivi, sive jam defuncti. Nos autem, ut diximus, propter viventes hoc dictum accipimus, qui parabolice dicuntur de refrigerio justorum transire ad loca poenalia damnatorum, vel inde huc transmeare: quae videntur ejusdem esse sententiae. Tale quippe est eos de refrigerio justorum transire ad poenas damnatorum, vel huc meare: tanquam illis quoque, qui damnati sunt, ita compati, ut bonis operibus suis hoc refrigerium velint illis impertiri, et quodammodo transportare, vel eos inde huc educere, ut eadem sententia in diversis videatur verbis.

PROBLEMA HELOISSAE XI

Quid est quod in eodem evangelista legimus Dominum dicere: "Dico autem vobis, quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia?" Multo quippe melius est ac perfectius peccatum cavere, quam commissum emendare, et multos quam unum bene agere: unde hoc magis quam illud Deo constat placere. Quid est ergo quod Deus unius peccatoris poenitentiam plus approbat, quam multorum justorum perseverantiam?

SOLUTIO ABAELARDI

Quo quisque amplius de peccato alicujus dolet, magis de correptione ipsius gaudet; et quo dolor damni major extiterat, et de reparando commodo minus sperandum videbatur, et gravius ut eveniret, majore quum evenit laetitia suscipitur, et majori sollicitudini de damno majus gaudium succedit de commodo. De justis autem quos in bono perseverare confidimus, et ideo minus illi intendimus, de quibus securiores sumus, minore gaudio hinc accendimur, quam de conversione peccatoris, quae difficillima videbatur. Non tamen ideo plus valet hujus conversio, quam illorum perseverantia: sed plus inde gaudemus quum acciderit, unde plurimum solliciti fueramus ut accideret. Quod ergo dicitur: "Gaudium erit in coelo," in Ecclesia praesenti fidelium intelligitur exultatio, quae nonnunquam etiam regnum coelorum a Domino nuncupatur.

PROBLEMA HELOISSAE XII

Illud quoque nonnihil quaestionis habet quod in Matthaeo legimus de operariis in vineam missis: quorum priores tantum novissimis invidisse videntur, et adversus patrem familias murmurasse, ut tale mererentur responsum: "An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?" In futura quippe vita, ita cuique beatorum sufficiet bravium susceptum, ut nemo plus ibi habere appetat, quam accipiet: ubi erit tanta omnium caritas, ut unusquisque alterius bonum diligat tanquam suum, nec a voluntate Domini quisquam discrepare possit, nec per malum invidiae adversus aliquem, possit nequam oculum habere: maxime quum invidia hos, in quibus est, tantum affligat et cruciet, ut de ipsa poeta dixerit: Invidia Siculi non invenere tyranni Majus tormentum. Et alibi: Invidus alterius rebus macrescit opimis.

SOLUTIO ABAELARDI

Sciendum vero in omni parabola non tam rei veritatem expressam esse, quam ex parte aliqua rei similitudinem inductam esse, et saepe historiae veritati similitudinem quasi rem gestam adjungi. Quum enim de divite et Lazaro gestum esse creditur in duabus personis, vel saepius in multis, quod hujus anima sit salvata, illius damnata: nequaquam juxta litteram accipi potest, quod dives Abrahae dicit: "Mitte Lazarum, ut extremum digiti sui intingat in aquam et refrigeret linguam meam." Non enim animarum est digitum vel linguam in se habere, sed corporum tantum. Quod ergo de bis dicitur, non ad veritatem pertinet rei gesta secundum proprietatem litterae, sed ad similitudinem inductam ex aliqua parte. sic et hoc loco, quum murmurare dicuntur quidam et tanquam indignari alios sibi adaequari, murmuratio ista non indignationis, sed admirationis est accipienda. Qui enim murmurant, mirantur id fieri, quod non credebant. Unde murmuratio illa nunc dicitur multorum fidelium admiratio, quod sibi videbunt in praemio adaequari, quos pauciori tempore noverant operari. Similiter oculus nequam per similitudinem dicitur hominum invidorum, qui inde adversus alios commoventur,, quod quasi contra rationem factum, quod non crediderant, mirantur. Tale est ergo: "An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?" tanquam si diceret: Nunquid ex eo quod vides per meam bonitatem factum, commoveris, more mundi, ex iniquitate ad indignationem? Ac si diceret: Nequaquam sic convenit. Hoc autem Dominum cuiquam dicere, est ipsum facere hoc intelligere, quod non hinc debeat indignari, sed magis laudare Deum.

PROBLEMA HELOISSAE XIII

Quaestio illa de peccato in Spiritum sanctum irremissibili nos quoque sicut multos commovet. Quomodo enim quis in filium Dei, et non in Spiritum sanctum peccare potest, quum unus offendi nequaquam sine alio queat, et unius offensam in utrumque redundare sit necesse: quum nequaquam cuiquam possit esse placatus, cui fuit ille offensus?

SOLUTIO ABAELARDI

Antequam solutionem, prout possumus, ponamus, praemittenda sunt, et ex diversis evangelistis colligenda hujus sententiae verba, et unde ipsa pendeat praemittendum, ut facilius ad solutionem sit perveniendum. Sicut ergo Matthaeus refert, quum daemoniacum quemdam Dominus curasset, et invidi pharisaei dicerent eum id facere per spiritum nequam, non per Spiritum sanctum, Dominus ait: "Si ergo in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Si autem in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei." Et post aliqua: "Ideo dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Etquicunque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro." Marcus vero sic ponit: "Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverant: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum; sed reus est aeterni delicti; quoniam dicebant: Immundum spiritum habet." Lucas vero sic scribit Dominum dicere: "Quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur." His itaque praemissis, primo distinguendum est, quid sit peccatum blasphemiae in filium hominis, et quid in Spiritum sanctum. Quantum vero aestimo, ille peccat blasphemando in filium hominis, qui Christo detrahit, eum denegando Deum, non tam per malitiam quam per errorem, ex assumpta nostrae infirmitatis natura, quam in eo conspicit. Hoc enim innuit, quum dicit: Filium hominis, potius quam: Filium Dei; ut propter infirmitatem hominis, quam ex matre nascendo suscepit, non credatur in eo fortitudo Dei. Quod quidem peccatum ex ignorantia tanquam invincibili, plurimum excusabile videtur: quum hoc nequaquam humana ratione, sed Deo tantum inspirante percipi posset, ut videlicet Deus homo fieret. Unde et ipsemet Christus profitetur: "Nemo venit ad me, nisi pater meus traxerit illum;" quia non est humana; rationis hoc in Christo percipere, quod solummodo fit Deo inspirante. Blasphemare vero in Spiritum sanctum, est manifeste bonitati Dei, qui Spiritus sanctus intelligitur, ita scienter ex invidia detrahere, ut beneficia, quae per Spiritum sanctum, hoc est divinae bonitatis gratiam, non dubitant fieri, per invidiam tribuant maligno Spiritui, sicut pharisaei faciebant, dum turbam credentem bis, quae videbant, miraculis, a Christo per invidiam avertere niterentur Quorum peccatum si diligentius consideremus, gravius esse videtur quo diabolus corruit. Etsi enim pharisaei Christum non credebant Deum, hominem tamen justum ex vita et operibus ejus ignorare non poterant, nec ista, quae faciebat, per Spiritum sanctum facta esse. Quum ergo contra conscientiam suam haec dicerent per malignum spiritum, quae fieri non dubitabant per Spiritum sanctum; profecto scienter mentientes ipsum Spiritum sanctum asserebant, esse spiritum malignum. In quo longe magis praesumpsisse videntur mentiendo, quam diabolus superbiendo. Diabolus quippe quamvis appetierit Deo similis esse, et per se regnum obtinere: non tamen in tantum ibi excessisse credendus est, ut in tantam prorumpere blasphemiam auderet, ut Deum mentiri esse malum sustineret. Unde blasphemia istorum non minor superbia illorum, sed etiam magis execrabilis videtur, ut omnino a venia excludi sit digna. Nequaquam tamen dicimus quod poenitentia talium, si esset, indulgentiam non impetraret: sed ex sententia Domini omnes tales credimus ita Spiritum Dei exacerbasse, ut in sua obstinati malitia, penitus exclusi fuerint a gratia. Hanc autem manifestam gratiam Dei, quae se in Christo per effectum miraculorum revelat, Lucas superius per digitum Dei designat, ipso dicente Domino: "Porro si in digito Dei ejicio daemonia," manus quippe sive dextera, vel brachium Dei Filius ejus dicitur; in hac manu digitus est manifesta quaelibet sancti Spiritus operatio. Digito quippe maxime utimur in demonstratione corporalium rerum: unde digitum Dei Spiritum ejus dicit, quum gratiam suam per aliquem effectum beneficii patenter exhibet, ut non nisi Dei opus illud credatur, etsi nonnulli per invidiam more pharisaeorum illud calumnientur. Et hoc est hoc peccatum blasphemiae in Spiritum sanctum, per quem remissio fit peccatorum, irremissibile permanere. Quod autem dictum est: "Quicunque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei;" sic accipe, quod nullus, qui, ut dictum est, non per malitiam, sed per errorem detraxerit honori Christi, propter hoc damnabitur: quum haec ignorantia invincibilis similem eum faciat illis pro quibus Dominus in passione sua, sive Stephanus qraverit. Pietati quippe atque rationi convenit, ut quicunque lege naturali creatorem omnium ac remuneratorem Deum recognoscentes, tanto illi zelo adhaerent, ut per consensum, qui proprie peccatum dicitur, eum nitantur nequaquam offendere, tales arbitremur minime damnandos esse, et quae illum ad salutem necessum est addiscere, ante vitae terminum a Deo revelari sive per inspirationem, sive per aliquem directum quo de his instruatur, sicut in Cornelio factum esse legimus de fide Christi ac perceptione baptismi. Quod et patenter illa videtur astruere sententia: "Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quum Dominus dicat : "Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis " nequaquam de his diffidendum videtur qui zelo legis, quamvis Christum non noverint, mori pro Deo sustinent; quum sit facile Deo talibus statim inspirare quid de Christo sit credendum, antequam de corpore recedat anima, ne infidelis transeat ex hac vita.

PROBLEMA HELOISSAE XIV

Quid est quod fidelium mentes Dominus componens, et ea computans bona, quibus beatitudinem promereri possunt, modo in singulis dicit eos beatos, in quibus sunt, tanquam unum quodque facere sufficiat beatum, sicut esse declaratur ex remuneratione eorum subjecta? sic quippe dicitur: "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum." Et similiter in caeteris singulis remuneratio supponitur, ex qua unaquaeque gratia sufficere videtur ad salutem. Quas etiam distingui petimus diligenter, quo melius appareat, utrum singulas sufficiant, si non in eodem homine simul occurrant.

SOLUTIO ABAELARDI

Septem sunt bona tanquam septem beatitudinibus distincta, quibus ad supernae gaudia vitae meremur pertingere. Nam illa, quae quasi octava supponitur, probatio magis est praecedentium beatitudinum, quam illis tanquam diversa connumeranda, ubi videlicet dicitur: "Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. "Nam quia fidelibus beatis persecutiones maxime constat imminere, ne quis eos propter hoc crederet minus esse beatos, ideo praedictis beatitudinibus istud supposuit, tanquam si diceret: nec minus isti tales beati sunt, quum persecutiones sustinent; sed magis hinc probantur, quum in eis non deficiunt. Tres autem fidelium ordines constat esse: unum videlicet continentium, alterum rectorum, tertium conjugatorum. In tribus autem praecedentibus beatitudinibus continentes diligenter describi arbitror; post has autem tres, duas proximas ad rectores maxime referendas arbitror, sicut duas ultimas ad conjugatos, et est ordo congruus secundum meritorum gradus. Ordo quippe continentium, perfectione vitae prior est caeteris. Secundus est rectorum, qui, quamvis sint potestate ipsis quoque continentibus digniores, gratior tamen extitit patriarchae pulchra Rachel et sterilis, quam Lia lippa et foecunda: et melior pars Maria? tanquam in otio vacantis, quam Marthae cibum ministrantis. Ultimus ordo est conjugatorum: qui longe a continentibus distant, et rectoribus sequari non merentur, quamvis utrique in activa sint occupati. Nam, ut postmodum Veritas ait: "Qui docuerit et fecerit legem," quod est doctorum et Ecclesiae praelatorum, "magnus vocabitur in regno coelorum," sicut continens maximus, et conjugatus minimus. Ab his ergo, qui virtute sunt maximi, et priores apud Deum dignitate religionis, inchoans, in tribus eorum sanctitatem comprehendit: quum eos videlicet pauperes spiritu, mites, ac lugentes describit. Beatus dicitur, quasi bene actus, hoc est in bonis moribus compositus. Pauperes spiritu dicuntur, qui paupertatem non necessitate sustinent, hoc est, Dei quo fervent edocti ratione, hanc appetunt, divitias contemnentes, et eas tanquam nocivas fugientes, attendentes quod Dominus ait: "Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum." Spiritum itaque hoc loco rationem dicit, sicut et Apostolus id secutus ait: "Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem." Quis enim nesciat concupiscentiam animae potius quam corporis esse? Sed tunc caro adversus spiritum concupiscit, quum in eadem anima sensualitas, hoc est delectatio ex infirmitate carnis veniens, rationi repugnat, ut, juxta eumdem apostolum, saepe, victi faciamus quae nolumus; hoc est quae facienda esse non approbamus. Quum ergo spiritus, hoc est ratio, suggesserit nos facere quod debemus, et nos inde carnalitas retrahit, in quo perficiendo nonnulla difficultas incumbit: vincitur spiritus dominante carne, et ei subjicitur, ut homo jam carnalis vel animalis sit dicendus, desideriis carnis more pecudum deditus. "Quoniam ipsorum est regnum coelorum." Inde pauperes spiritu probat esse beatos; quia qui rationabiliter terrena contemnunt, coelestia promerentur. Pauperes itaque spiritu sunt, qui tam possessionis quam honoris ambitionem propter Deum postponunt, et nihil ad voluptatem appetunt: sed contenti necessariis, a licitis quoque abstinent, ne voluptatibus terrenis capiantur, et Deo magis quam saeculo dare operam contendunt. Tales sunt, qui a tumultuosa saeculi vita transeunt ad quietem monasticam, ut tanto purius Deo et sibi vacent, quanto magis remoti sunt a curis saeculi: et tanto facilius ad coelos evolent. quanto magis terrenis sarcinis exonerati sunt. Quod et Hieronymus in illo principe monachorum praefiguratum attendens, quodam loco ait: "Elias ad coelorum regna festinans, melotam reliquit in terris." Hi tales quum pauperes spiritu facti fuerint, mites ac mansueti necesse est fiant. Qui enim in terrenis nihil ambiunt, nequaquam de amissione rerum, vel illatis injuriis in iram accenduntur. His bene se possidentibus, et impetus carnis regendo frangentibus, terra viventium, hoc est vera stabilitas beatorum in praemium supponitur, quum ait: "Quoniam ipsi possidebunt terram." Istam in talibus mansuetudinis et patientiae virtutem Jeremias describens, ait: "Bonum est viro, quum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit: quia levavit se super se. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis: quia non repellit in sempiternum Dominus." Jugum monasticae disciplinae ab adolescentia sua portat, quum quis hoc suscipere non differt, quousque in senio viribus exhaustus hoc praesumat tollere, quod non possit portare: et quietem corporis magis quam pacem animae quaerens, voluptates saeculi, quas fugere se mentitur, in monasterio quaerit. Et nihil jam valens operari, tanquam inter apes burdio factus, quod illae congregant, devorat irnpudenter. Et jam consumptis viribus corporis, quas quoad potuit, in servitio diaboli expendit, occasione senilis infirmitatis, luxuriose vacat otio, quando eum tanto restrictius vivere decuit, et contra vitia dimicare, quanto se minus victurum novit, et ad percipiendam bravii sui palmam citius perventurum, si hanc meruerit. Iste talis miser ab adolescentia sua jugum portare non assuetus, sub ipso, quod non potest ferre, cogitur succumbere. Sedet solitarius et tacet professor monasticae disciplinae, quum et nomen monachi et vitae perfectionem sibi vindicat. Monachus quippe, solitarius interpretatur, quem beatus increpans Hieronymus, ait: "Quid facis in turba, qui solus es?" Quem "omni tempore debere silentio studere" beatus asserit Benedictus, cultum justitiae silentium ex testimonio comprobans Isaiae. Et apostolus hanc praecipue virtutem commendans, ait: "Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir." Levat se super se, quum se ipsum regens, et opprimens, carnem spiritui subdit: et voluntatem propriam voluntati subjiciens Dei, de seipso gloriose triumphat, attendens quod scriptum est: "Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium." Tunc autem maxime tacere debet, quum alii virtutem ejus divulgant: ne ipse sui prasco factus, in levem evanescat auram, et quanto altior in virtutibus videtur, graviorem superbiendo casum perferat. Taceat ergo quia levavit se super se, ne videlicet haec si fecerit recognoscat, et pavidus oret ne corruat; quia in hac vita, nulli secura est victoria. Quod si forte de se loqui praesumat, non virtutem suam, sed infimitatem praedicet. Unde et subditur. "Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes." Quod est dicere: tanquam pulverem tentationibus daemonum agitatum, et in operibus non constantem, sed dissolutum profiteatur: et si quando mentis elatio titillaverit, statim se objurgans dicat: "Quid superbis, terra et cinis?" Quid praesumis, levissime pulvis, quem projicit ventus a facie terrae? Haec dicens, et de se pavens, cum terrore cogitet, si forte sit illi spes, ne novissime superbia vincatur, quae non nisi de virtutibus triumphat. Et ne virtutibus extollatur, persecutionibus est humiliandus: ut per patientiam virtus ejus probata coronetur, quae spiritu pauperes facit veros mites. Dabit igitur percutienti se maxillam, et saturabitur opprobriis: quia sive factis, sive verbis injurietur, his tanquam quadam dulcedine saporis oblectatus reficietur. Dat percutienti se maxillam, qui pro Deo gaudet injurari. Subtrahit e contrario maxillam, qui injurias refugit, vel invitus patitur. Cur autem justus libenter haec toleret, et in passionibus gaudeat, juxta illud quod de apostolis dictum est: "Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati?" Et etiam supponitur, et propheta ait: "Quia non repellet in sempiternum Dominus." Repulsus a gratia Domini, et miseriis in vita hac expositus videtur justus: unde et de ipso justorum capite scriptum est: "Desideravimus eum despectum et novissimum virorum, et putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum." De hoc despectu vel repulsione Dei, quum nos in adversis non protegit, scriptum est: "Deus, repulisti nos." Sed quia hic, ut dictum est, repellit nos, ut probemur, quos post victoriam assumit, ut coronemur: spes afflictorum, qua triumphant, exponitur quum dicitur: "Quia non repellet in sempiternum Dominus;" hoc est, poenas finiet afflictorum, qui poenas non finiet affligentium. Et notandum quod Dominus apostolis novum testamentum tradens, quum in exordio statim ad paupertatem admonet, ut foecunditatem terrenorum coelesti commutemus felicitate, patenter remunerationem Evangelii a remuneratione legis distinguit, quum ibi coelestium, hic terrenorum tantum promissionem in remunerationem obedientiae constituat. Carnalis quippe populus Israel terrena magis quam coelestia desiderans, hoc in remuneratione accepit, quod magis concupivit, et per ea ad magis obediendum trahendus magis fuerat, quae concupiscebat, ut hac saltem promissione a perverso retraheretur opere, si nondum animus mundari poterat ab iniquitate. Ut enim Apostolus ait: "Nihil ad perfectum adduxit lex," nec perfectionem habuit in promissis, sic nec in praeceptis. "Beati qui lugent." Lucius salubris proprie convenit monachis, sive ille sit poenitentiae de peccato, sive dilationis a regno. Quae duo lacrymarum genera, in Axa, filia Caleb, praefigurata sunt; cui conquerenti ad patrem, quod ei terram aridam dedisset, et irriguam postulanti, ei pater dedit tam superius irriguum quam inferius. Quantum autem de peccatis tam suis quam aliorum lugere conveniat monachum, Hieronymus hujus professionis maximus profitetur dicens: "Monachus non doctoris, sed plangentis habet officium, qui se et mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum. Quid enim vita monastica, nisi quaedam est districtioris ponitentiae forma?" Lugeant ergo monachi sive hoc, ut dictum est, sive illo modo, ut risum mereantur consolationis de quo vere dicitur: "Quoniam ipsi consolabuntur," attendentes illud, quod apostolis Dominus promisit: "Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini: sed tristitia vestra vertetur in gaudium," Unde et e contrario reprobis ait: "Vae vobis, qui nunc ridetis: quia plorabitis." Contrariae quippe vitae contrarios status et exitus habent, quum nunc justi flentes postea rideant, et iniqui modo ridentes, e contrario fleant. Justi sive de perpetratione peccati, sive de dilatione regni consolationem accipiunt, quando ad vitam illam, quae a dolore penitus est immunis, perveniunt. "Beati qui esuriunt." Post vitam continentium ad ordinem transit rectorum, ita istos instituens in duobus, sicut illos fecerat in tribus. Rectores in populo Dei, non solum ecclesiasticae sunt potestates in sacerdotibus, verum etiam saeculares in regibus. Et notandum quod quum binarius numerus, qui conjugatis convenit teste Hieronymo, immundus sit, unde et opera secundae diei laudem habere non meruerunt, et bina de immundis animantibus in archam jussa sunt mitti, non incongrue continentes per ternarium, qui impar numerus est, magis quam binarium describendi esse videntur. caeteris vero, ubi continentiae virtus omnino non praeminet, magis convenire binarius videtur. Esuries vel sitis justitiae, desiderium magnum est in rectoribus debitae vindictae: ut videlicet, mala commissa tantum vindicare velint, quantum se debere cognoscunt, et si non tantum quantum illi meruerint, qui deliquerunt. Alioquin misericordia in eis locum non haberet, si videlicet nihil de poena, quam rei meruerunt, relaxarent. Nam et coelestis judex, quem terreni debent imitari, ita justitiam temperat per misericordiam, ut non tantum reos puniat, quantum illi merentur, sed quantum ipsi convenit, cujus miserationes super omnia opera ejus. Hinc enim de ipso scripturn est: "Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas." Et rursum : "Et quum iratus fueris, misericordiae recordaberis." Superexaltat quippe misericordia judicium, et magis judicem commendat quam vindictam. Haec ergo duo in judice semper esse debent conjuncta, ut et reum puniat per justitiam, et minus quam meruerit per clementiam, quam hic dicit misericordiam. Misericordia quippe a miseris dicta, humana compassio est ex miseriis aliorum progressa, qua ex infirmitate animi magis quam ex virtute poenas abhorremus, ex hoc uno quod patientem affligunt, tam eas, quas sunt justae, quam quae injustae. Talis animi compassio naturalis, sive rationalis sit, sive minime, misericordia proprie dicitur, teste Seneca. Clementia autem, quae hoc loco dicta est misericordia, rationabilis tantum dicitur compassio, per quam videlicet eis subvenire volumus, quibus debemus. Quisquis justitiam habet sine misericordia, ut videlicet vindicare velit, nec poenam relaxare, crudelis est. Sin autem e converso, remissus est. Unde bene Dominus hoc loco rectorum mores instruens, nunquam justitiam sine misericordia exerceri approbat; ideoque hoc loco tanquam inseparabiles comites eas sibi sociat. Potest autem remissio poenae in his etiam, qui occiduntur, nonnulla esse, si videlicet eas abbreviare, vel genus mortis levius eligere studeamus. Alioquin illam incurrimus sententiam: " Judicium sine misericordia illi, qui non facit misericordiam." Contraria quippe contrariis conveniunt, ut videlicet quemadmodum misericordes misericordia sunt digni, ita immisericordes hac mereantur privari. Denique post continentes et rectores ad conjugatos veniens, ait: "Beati mundo corde." Quum ait corde et non corpore, vitam conjugatorum voluptati carnis plurimum indulgentem, et concupiscentiae libidini cedentem insinuat. Etsi enim admixtio conjugum habeat indulgentiam, quum in ea incontinentiae suae remedium quaerunt, non ob voluptatem et carnis delectationem more pecudum hanc appetunt; caro tamen ex labe luxuriae nonnullum trahit contagium et immunditiam vel foetorem maculae Mundi tamen corde sunt, sed non corpore, qui hanc tantum appetunt non ad voluptatem, ut diximus, sed ad necessitatem, ne fornicando Deum offendant. Et in quoque salvandi, non carebunt visione Dei, in qua verae beatitudinis summa consistit. Hi quoque pacifici dicuntur, qui pugnam carnis maximam per indulgentiam conjugii vitantes, si eo rationabiliter ac mediocriter utuntur, ut ad Deum quoque pacem habeant, quem per intemperantiam non offendunt. Unde et filiis Dei sunt aggregandi, qui nunc per vinculum matrimonii servire invicem coguntur carni. De qua quidem servitute Hieronymus Apostolum dixisse intelligit: "Servus vocatus es? non sit tibi curae. Qui enim positus in conjugio, conversus est ad fidem Christi, tanquam servus, Deo inspirante, est vocatus et tractus." Quippe quae major servitus est dicenda, quam ut proprii corporis vir aut uxor potestatem non habeat, nec ab usu carnis abstinere, ut vel orationi vacent, nisi ex consensu, queant? Hi tamen tales filii Dei vocabuntur, quum de hac servitute ad libertalem venerint supernas vitae, ubi "neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in ccelo." Haec ad distinctionem praedictarum beatitudinum, hoc est virtutum, vel donorum divinae gratiae, quibus beati efficimur, nunc a nobis utcunque breviter dicta sufficiant: superest autem qualiter ex singulis donis beati sint dicendi, qui unum sine caeteris habuerint, quum unum mandatum Dei observare nequaquam sufficiat, immo qui omnia praeter unum impleverit, ex uno etiam praetermisso damnationem incurrat. Sed, quantum mihi videtur, qui primum dixit: "Beati pauperes," et adjecit, "spiritu," eamdem adjectionem in caeteris subintellexit, tanquam mites spiritu, vel lugentes spiritu diceretur: ut haec quoque vel caetera, quae sequuntur, per spiritum Dei, quae caritas ejus intelligitur, in istis, quae hic memorantur, fideles non solum esse, sed etiam alios aliorum operatione faciat praeminere atque abundare. Sicut enim quae de quatuor elementis constare certum est, ex obtinenti vocabula sortiuntur, hoc est ex illo elemento, quod in eis abundat, esse maxime dicuntur: ita et hic fidelium gratiae distinguuntur secundum hoc quod in eis abundare probatur. Illos quippe pauperes caritas Dei facere dicitur, quos in contemptu divitiarum vehementiores ac perfectiores facit. Similiter mites, quos in virtute patientiae reliquis praefert: ac similiter de caeteris nobis sentiendum videtur. Omnes tamen beatos vel beatitudine dignos caritas Dei facit, quum qua nemo perire potest, quamvis in donis Dei istos illis perfectiores faciat. Diversa autem verba, quae in remuneratione supponuntur, quum dicitur: "Quoniam ipsorum est regnum coelorum," vel: "Quoniam ipsi possidebunt terram, etc." nequaquam in significatione percipiendi praemii videntur diversa; sed identitatis fastidium fugiens, hoc Dominus variavit quadam convenientia, quam habent ad praemissa juxta proprietatem sermonis, et similitudinem rei; quod in singulis leve est intueri. Congrue quippe pauperibus regnum coelorum promittitur, ut qui terrenas divitias propter Deum contemnunt, coelestes mereantur. Mitibus, qui se bene gerendo possident, possessio terrae viventium, lugentibus consolatio convenit. Esurientibus et sitientibus justitiam, saturitas, hoc est impletio desiderii sui apud Deum obtinendi; cujus amore plurimum intendunt exercitio justitiae in vindictam malorum. Sic et in caeteris remunerationis verbis quaedam concinnitas ad beatitudines praemissas assignari potest. Non ergo Dominus tam beatitudines ipsas haberi praecipit, quam in eis illos abundare admonet, qui in singulis ordinibus desiderant esse perfectiores. Nam ad perfectionis abundantiam, ipse consequenter novum se tradere testamentum hic Deo profitetur, dicens: "Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum."

PROBLEMA HELOISSAE XV

Quid est quod postmodum Dominus ait: "Nolite putare quoniam veni solvere legem," quum Joannes dicat: "Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo?"

SOLUTIO ABAELARDI

Quum dixit: "Non veni solvere," et postmodum addidit, "sed adimplere," in moralibus scilicet praeceptis potius quam figurativis, sicut sequentia continent, ex adimpletione quam supposuit, innuit quam solutionem mandatorum legis prius intellexerit, in moralibus scilicet praeceptis. Moralia quidem praecepta sunt agendae vitae, sicut figuralia figurandae. Et moralia quidem quae naturaliter ab omnibus semper complenda fuerunt, et antequam lex scripta daretur, mores hominum ita necessario componunt, ut nisi impleatur quod in eis praecipitur, nemo unquam salvari meruerit. Qualia sunt, diligere Deum et proximum, non occidere, non moechari, non mentiri, et similia, sine impletione quorum nemo unquam justificari polest. Figuralia vero sunt legis praecepta, quae juxta litteram accepta, nihil justitiae conferunt ex operatione sua, sed ad tempus instituta fuerunt, ad aliquid figurandum justitiae, ut observatio sabbati, circumcisio, quorumdam ciborum abstinentia, et his similia. Ad moralia itaque tantum legis praecepta referendum est quod Dominus ait, se non venisse solvere legem, sed adimplere: hoc est nequaquam cessare facere quod in moralibus praeceptis lex continet, sed in eis per Evangelium supplere quod legi deest. Lex quippe Moysi nequaquam inimicum diligi praecipit, sed amicum: nec peccatum in mente consummari docet, sed opera magis quam intentionem interdicit. Etsi enim concupiscentiam quoque lex prohibeat, non tamen ex ea reum statuit esse putandum: nec concupiscere prohibet, nisi res ejus, quem, juxta litteram, proximum definit, hoc est ejus, qui de populo suo nunquam est alienigena. Non enim omnem hominem, juxta litteram, lex proximum dicit, sed patenter alienigenam a proximo distinguit, quum dicit Judaeum nequaquam foenerari proximo, sed alieno.

PROBLEMA HELOISSAE XVI

Quomodo etiam Evangelii abundantiam praefert imperfectioni legis, dicens: "Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum aut phariseorum, non intrabitis in regnum coelorum?" Aut quomodo, ut Apostolus ait, reprobatio sit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem? Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Quum enim Dominus diviti quaerenti, quomodo vitam aeternam possideret, respondit de duobus mandatis dilectionis, quae in lege sunt: "Hoc fac, et vives," et Apostolus dicat: "Qui diligit proximum, legem implevit: nam non adulterabis, non occides, etc.," et iterum: "Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis, est dilectio;" quomodo ad perfectionem mandatorum deest aliquid legi, quum illa etiam duo praecepta dilectionis Dei et proximi sufficere omnino videantur, nec aliquid perfectionis deesse?

SOLUTIO ABAELARDI

Quum ait Dominus: "Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisteorum," subaudis justitia: non ait, justitia legis. Unde et [quum] in sequentibus ait: "Audistis quia dictum est antiquis: diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum," nequaquam hoc in lege reperiri potest, sed magis in traditionibus scribarum et pharisaeorum legi superadditis, de quibus Dominus ait: "Et irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras." Praesertim quum de dilectione inimici, vel etiam de beneficiis ei impendendis, lex ipsa praecipiat dicens: "Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc eum. Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed levabis cum eo." Et in Psalmista: "Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis." Et Salomon in Proverbiis: "Ne dicas, reddam malum pro malo: expecta Dominum, et liberabit te. Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum: ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne dicas: quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam unicuique secundum opus suum." Item: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere. Prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi." Et beatus Job: "Si gavisus sum," inquit, "ad ruinam ejus, qui me oderat, et exultavi, quod invenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus." Non ergo antiquis hoc jussum vel concessum fuit in lege, ut odio haberent inimicum, sed magis, ut dictum est, in traditionibus hominum, quam in praeceptis Dei habebatur. Quum ergo dicit Dominus: "Plus quam scribarum et pharisaeorum," non plus quam legis: nequaquam hinc cogimur fateri Dominum hanc abundantiam Evangelii praeferre imperfectioni legis. Non tamen ideo minus concedimus legem in praeceptis suis ita imperfectam fuisse, ut ei necessarium esset Evangelium succedere: sicut et Apostolus, ut supra meminimus, patenter profitetur. Sed nec praeceptum de dilectione proximi, ante adventum Christi perfectum esse potuit, quod ipse veniens, et proximus noster factus, tam susceptione carnis, quam exhibitione dilectionis, perfectum fecit: ut jam quilibet eum tanquam proximum diligens, ex hac perfectus dilectione fiat. Unde et eidem diviti requirenti quis esset proximus ejus, parabolice respondens, se illum proximum esse significavit, quem ille Samaritanus expressit, qui vulnerati misertus est: et quem ex affectu compassionis ipse quoque dives vere proximum fuisse professus est. Sive ergo in lege habeatur: "Diliges amicum tuum," sive "proximum," ut eum videlicet ibi proximum intelligamus, qui vel cognatione, vel amore est nobis conjunctus: nemo rectius proximus noster, quam Christus est dicendus, ut in eo nunc dilectio proximi perfecta sit facta, quae antea fuerat imperfecta, quamdiu videlicet statum suum lex habuerit, quae usque ad Joannem vigorem suum custodivit. Prius ergo imperfecta, quamdiu lex proprie fuit dicenda, ut ei obediendum esset per omnia: pro hac ipsa imperfectione sui reprobata est, evangelicae doctrinae superveniente perfectione, ubi quidquid est necessarium, liquide magis quam parabolice est expressum. Nam etsi diligenter legis litterae insistamus, quo soli populo Judaeorum data est, nequaquam proximus nisi eorum est intelligendus. Unde nec per Christum illud praeceptum de dilectione proximi, ad alios pertinere videtur, quum ipsi soli sub lege continerentur. Quapropter necessario succedere legi Evangelium debuit, omnibus generaliter injunctum, ut omnes debeant salvari per ipsum. Ad praedictum itaque proximum, id est Christum Apostolus respexit, quum eo praemisso: "Qui diligit proximum, legem implevit;" statim hoc tanquam pro probatione adjunxit: "Nam non adulterabis, non occides, etc." Si enim Judaeus hunc inter proximos suos comprehensum diligat, sicut ipse ait: "Si quis diligit me, mandata mea servabit," in nullo adulterio, in nullo peccabit homicidio: et omnia similia, quae in lege sunt, evitabit, et justitias ejus complebit.

PROBLEMA HELOISSAE XVII

Quid est etiam, quod in sequentibus Dominus ait: "Neque per caput tuum jurabis: quia non potes unum capillum album facere aut nigrum;" tanquam si hoc facere posset, jurare per caput liceret?

SOLUTIO ABAELARDI

Replicanda sunt, quae in proximo sunt praemissa, ut ex illis, et de hoc facilius judicemus. "Dico," inquit, "vobis, non jurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est; neque per caput tuum, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum." Quatuor itaque sunt, coelum scilicet, terra, Hierosolyma, caput nostrum, per quae jurare prohibemur: quia haec maxime in juramento ponimus, quae venerabiliora aestimamus, ut ex his amplius nobis credatur. Haec autem veneratione digna majore videntur, quae ad Deum maxime constat pertinere: ut coelum, quod dicitur thronus Dei, hoc est anima Christi, cui specialiter divinitas insidet, et in ea plenius per gratiam inhabitat. Terra, quae scabellum Dei dicitur, humanitas est Christi, tanquam terrena et inferior in Christo creatura. Hierosolyma, civitas Dei, sancta est Ecclesia: cujus caput ipse est Christus. Capilli adhaerentes capiti, et ipsum adornantes vel protegentes, eloquia sunt divina quibus Christus commendatur, et per fidem in nobis conservatur: horum quaedam alba, quaedam nigra dicuntur, quum aliorum intelligentia clara sit et manifesta: aliorum obscura, sicut illorum maxime quee sunt allegorice dicta. Quorum quidem nullum sive album sit, ut dictum est, sive nigrum, nostrum non est facere: quia eloquia Dei non sunt inventionis humanae, nec nostra sunt documenta, sed divina. Quod ergo ait: "Non jurabis per caput tuum: quia non potes etc.," tale est: Non debes Christum in juramento ponere, quod ejus solius summae Dei sapientiae sit haec invenire, quorum alia, ut diximus, alba sunt, alia nigra. Similiter quum jubet ut nec juremus per coelum, quod thronus Dei est, sic accipe: ut non ideo per ipsum jurare eligamus, quia tantae dignitatis est, quod caeteris eminet creaturis. In his itaque verbis negativum adverbium praepositum orationi, causam ipsam excludit, non interpositum ipsam relinquit atque constituit. Aliam quippe vim negativa particula habet toti orationi praeposita, ut totam scilicet simul neget, aliam interposita, ut uni tantum illius orationis parti apposita. Aliud quippe est dicere: non quia hoc fecisti, peccasti; aliud dicere: peccasti, quia hoc non fecisti. Ibi namque causa removetur peccandi, ut videlicet non propter hoc peccaverit, ut hinc eum certum sit non peccasse, ubi causa ad hoc intercesserit; ibi vero non ostenditur quod non peccaverit, sed hoc tantum quod non propter hoc peccaverit, ut videlicet causa peccati potius quam peccatum ipsum removeatur. Tale est ergo quod de juramento Dominus praecipit vel adhortatur, ut, quia periculosum est jurare, ne perjuremus, omnino, quantum possumus, hoc caveamus, ne aliqua dignitate, quam res habeat, per ipsam jurare appetamus, sive ipsa sit Deus, ut pote Christus, seu quaecunque creatura ex Deo prae caeteris aliquid dignitatis adepta. Jurare autem per aliquid, est nos ei cui juramus, concedere, ut nihil utilitatis in ea re, per quam juramus, habeamus ulterius, nisi hoc, quod juramento firmamus, verum sit. Quum autem in ecclesiasticis causis omnis controversiae, ut Apostolus ait, finis sit juramentum; non hoc loco Dominus praecipit non jurare, sed magis adhortatur. quaedam namque praecipiuntur, quaedam prohibentur, quaedam suadentur, quaedam permittuntur. Praecipiuntur illa sive prohibentur, sive quibus vel cum quibus nos salvari diffidimus. Mala itaque prohibentur omnia, et bona praecipiuntur, non omnia, sed illa tantum, quae saluti necessaria videntur: ut credere in Deum, et diligere non tam ipsum quam proximum, non adulterari, et similia.Illa vero bona, quae non ita necessaria sunt, sive quia strictioris, vel laxioris sunt vitae, et tanquam nimis alta, vel nimis infima, sub praecepto non clauduntur, sed vel persuasionem consilii habent, ut virginitas, vel indulgentiae permissionem, ut nuptiae. Quippe si praeceptum ad virginitatem cogeret, damnarentur nuptiae: vel si ad nuptias, damnaretur virginitas. Consilium itaque sive persuasio, est de potioribus bonis, permissio vero, de minoribus, hoc est, quae minoris sunt meriti, quando consilium de melioribus aliqua diffidentia vel dispensatione non suscipitur. Quae ergo tam fieri, quam dimitti licet, praeceptum non habent, sed admonitionem, ut omnino non jurare, vel permissionem, ut hoc fiat pro necessitate: veluti quum ad inquisitionem veritatis, testibus opus est. Permissio autem est, quum dicitur: "Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem;" praeceptio vero, quum dicitur: "Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem." Persuasio vero consilii, quum statim supponitur: "Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem."

PROBLEMA HELOISSAE XVIII

Quid est in eodem evangelista: "Nolite solliciti esse dicentes: quid manducabimus?" Et rursum: "Nolite solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit enim diei malitia sua." Nunquid enim providentiam prohibet futurorum? Nunquid et ipse Dominus eum qui turrem vult aedificare, de sumptibus cogitare admonet? Et Apostolus: "Qui praeest," inquit, "in sollicitudine;" sicut et ipse faciebat, de seipso dicens: "Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum."

SOLUTIO ABAELARDI

Sollicitudinem proprie Dominus dicit superfluam curam de futuris, quando videlicet pro aliquibus praeparandis, magis necessaria dimittuntur: ut si pro apparatu crastinorum ciborum, praetermittamus orando quaerere a Deo regnum suum, hoc est tales nos facere, ut in nobis ipse, non peccatum regnet. Crastinus enim ut tanquam si diceret: Ne affligatis vos superfluis curis, pro tempore futuro, antequam veniat: quia quum ipsum venerit, satis sollicitudinis afferet ex se ipso, illis, qui de necessariis minus in Domino confidunt, non attendentes illud propheta: "Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet." "Sufficit enim diei, etc." hoc est, unicuique tempori vitae hujus aerumnosae suae sollicitudinis poena sufficere debet, quam videlicet affert nobis ex superfluis curis pro temporalibus, dum pro bis aeternorum obliviscimur. Sollicitudinem vero in bono, vel in his, quae ad aeternam pertinent vitam, dicit Apostolus providentiam, hoc est, rationabilem de futuris, vel pro futuris curam: si videlicet temporalia provideamus propter aeterna, ut his sustententur quodam viatico necessario qui ad illa festinant.

PROBLEMA HELOISSAE XIX

Quid illud est, quod sequitur: "Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini?" Quid enim si injustum fecerimus judicium? nunquid simile recipiemus?

SOLUTIO ABAELARDI

Nolite judicare, hoc est, ne praesumatis de incertis aliquem certa sententia gravare. Quum enim iratus patet, de se ipsa res judicat, non tu. Hinc et Apostolus: "Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita cordium." Venit Dominus occulta revelando, quum ejus dispositione, quae latebant, apparent, vel quum secundum legem ejus aliquid discutiendum investigamus, vel de probatis poenam inferimus: et tunc potius ipse judicat, vel punit, quam nos. "In quo enim judicio judicaveritis, judicamini." Ac si diceret: Ideo non debetis in judicio praesumere, ut alios appetatis gravare: quia consimile judicium gravaminis incurretis apud Deum. Non ait denique: Ne judicetis; sed: "Nolite judicare," ut non hoc scilicet sponte appetamus, quod tamen nonnunquam facere cogimur, officio judicis nobis commisso.

PROBLEMA HELOISSAE XX

Quaerimus et illud, quod in sequentibus adjungit: "Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex et prophetae." Si quis enim vult ut in malo sibi quisquam consentiat, nunquid debet illi praebere consensum in re consimili?

SOLUTIO ABAELARDI

Duo legis naturalis praecepta sunt circa dilectionem proximi: unum scilicet, quod hoc loco ponitur; alterum, quod in Tobia legimus, ipso ad filium dicente: " Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias. " Sicut ergo id malis, ita illud de bonis accipiendum est. Ut videlicet, sicut mala nolumus nobis inferri, sic nec aliis inferamus, et e contrario, bona, quae nobis ab aliis volumus conferri, aliis impendere simus parati. Quum ergo dicitur: "Quae vultis ut faciant vobis homines," tale est: Quod approbatis in conscientia vestra vobis ab aliis debere fieri. Nullus enim in conscientia approbat, sibi consentiendum esse in malo, sed in his, quae bona aestimat, et fieri digna. Sic et Apostolus quum ait: "Non quod volo, hoc ago:" volo dixit pro fieri approbo. Sed quid est, quod ait: "Omnia quaecunque vultis?" Multi quippe pro dignitate, vel diversitate personarum, multa sibi debere fieri censent, quae nequaquam aliis se debere recognoscunt: ut in praelatis videmus et subjectis, quum isti multa exigant ab illis, ut sibi fiant, quae nequaquam illis facere debent. Sed profecto sic est accipiendum, ut quaecunque fieri debere nobis ab hominibus credimus, parati essemus et illis facere, non quidem quibuscunque, sed nostri similibus, hoc est, qui haec a nobis suscipere digni essent, sicut nos ab illis. Illud quoque Tobiae: "Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias," nonnihil habet quaestionis, quum is scilicet, qui alium propter justitiam occidit, nunquam ab alio id sustinere velle possit. Sed quia quum quis justitiam propter Deum exercet; Deus potius id quam ille facit, sicut dudum superius diximus, praecipitur ut quod odit fieri sibi, ipse alteri ne faciat: quia quum aliquem recte punit, Deus hoc potius, vel lex, quam homo facit.

PROBLEMA HELOISSAE XXI

Quid est, ut ait Apostolus, "sine intermissione orare?"
Nullum tempus, quo debeamus orare, praetermittere.

PROBLEMA HELOISSAE XXII

Quid est illud in Matthaeo de fide centurionis rogantis pro servo: Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit:" Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel? " Non enim aliquid mirari dicuntur, nisi qui insperatum aliquid accidere vident, quod nullatenus eventurum antea sciebant, vel credebant.

SOLUTIO ABAELARDI

Miratus esse dicitur, quia similem miranti se fecit; vel quia mirari alios fecit de fide centurionis, quem in tantum extulit.

PROBLEMA HELOISSAE XXIII

Quid est illud in Luca: "Omnipotenti tribue, et qui aufert, quae tua sunt, ne repetas?"

SOLUTIO ABAELARDI

Quum ait, "tribue," non subjunxit, illud quod petit: sed in hoc innuit neminem petentem nos vacuum a dono dimittere, ut saltem in nostra responsione nos convenienter excusando, non illum exacerbare, sed caritate in eo studeamus aedificare: ut blanda vel conveniens responsio, aliquod sit gratiae donum. "Tua ne repetas," hoc est, quia tua sunt, ut in te videlicet potius quam in Deo repetitionis finem constituas. Non enim religiosus excedit,si qua sibi oblata quae propter Deum possidebat, propter ipsum repetat, et illa in bonos usus expendat, et violentorum liberet a rapina. Nam et quum in proximo supponit: "Et si diligitis eos qui vos diligunt, et si bene feceritis eis qui bene faciunt vobis: quae vobis est gratia?" Quum dicit: "Qui vos diligunt," simile est ei: "Ne repetas quae tua sunt," hoc est, quia vos diligunt sicut, quia tua sunt. Alioquin iniquum esset non nos diligere eos a quibus diligimur, quum omnes diligere praecipiamur: nec ipsum etiam, qui nos diligit, Deum, sicut ipsemet ait: "Ego diligentem me diligo," quem potius propter ipsum, quia summe bonus est, quam quod nobis utilis est, summo amore debemus diligere. Haec est ordinata caritas, ut unumquemque, prout melior ac dignior est, ob hoc amplius diligamus; hoc est, ut ei melius sit desideremus, sicut et justum est.

PROBLEMA HELOISSAE XXIV

Quomodo dicit Dominus: "Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore? "Nunquid qui comedit de rapina, vel quod illicitum credit, etsi licitum sit, vel qui sacrificium indigne accipit, ex bis peccati maculam non incurrit? Dicit Apostolus de quibusdam Judaeis ad fidem conversis, et adhuc propter legem quosdam cibos ab aliis discernentibus, tanquam immundos; dicit, inquam: "Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem quod non ex fide, peccatum est." Dicit et de his, qui pro reverentia idoli vescebantur idolothytis: "Quidam usque nunc conscientia idoli, quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum quum sit infirma, polluitur." Quomodo ergo nunc dicit Dominus, quia "quod in os intrat non coinquinat hominem, sed magis quod de ore procedit?"

SOLUTIO ABAELARDI

Ex hoc loco praecipue in quo sit peccatum accipiendum Dominus diligenter distinxit, et Judeeos redarguens super hoc, nos instruxit. Illi quippe ad opera magis quam ad animum respicientes, ex his, quae fiunt exterius, magis ex hoc, quod in mente habetur, tam bona, quam mala dijudicant. Dominus vero ad intentionem cuncta reducens, ex his potius, quae in corde sunt, quam ex his quae apparent in opere, damnari hominem censet: nec animam pollui judicat, nisi ex his, quae in ea sunt, et ipsam contingunt, ut sint animarum maculae spiritales, sicut corporum sunt sordes corporales. Unde et consequenter exponens quod dixerat, "sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem," ait: "Quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt: et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis manibus manducare, non coinquinat hominem." Ac si aperte dicat: Sordes manuum corporales animam non attingunt, ut eam polluere peccato possint. Cogitationes quae inquinant, de corde exeunt, quum ad hoc perpetrandum consentimus, quod cogitavimus. Ubi autem non est sensus, non potest esse consensus, sicut in parvulis, aut stultis: qui si faciunt quod non debent, nullum in hoc eis peccatum imputatur; nec homicidium, vel adulterium, nec aliquod peccatum Dominus dicit, nisi quod ex corde procedit, hoc est, nisi quum haec illicita recognoscimus, ad quae nos inclinat consensus. Sicut ergo cogitationes exeunt de corde, quum per consensum ad opera tendunt, ita homicidium, et adulterium et caetera peccata de corde docet exire, nec aliter peccata esse, nisi per consensum prius fuerint in corde, quam exhibeantur in opere. Postquam enim his agendis, quae scit sibi non licere, aliquis consentit, is consensus proprie peccatum dicitur, et homicida seu moechus ex hoc uno apud Deum tenetur. Unde et Veritas ipsa: "Qui viderit," inquit, "mulierem ad concupiscendum eam," hoc est, qui, inspecta illa, venerit ad concupiscentiae consensum, "jam moechatus est eam in corde suo," hoc est, peccatum habet in animo perfectum, etsi nondum sit in opere consummatum. Quum aliquid manducandum male sumimus, quia hoc nobis illicitum credimus, nequaquam cibus ille, qui in os intrat, animam polluit: sed jam hoc fecerat praecedens conscientia nostra, nec quidquam ad peccatum refert, quod nunc ore sumimus, sed quod ad sumendum consenseramus.

PROBLEMA HELOSSAE XXV

Quid est illud in Matthaeo, quod Dominus quibusdam civitatibus improperans, ait: "Vae tibi, Corozain, vae tibi, Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim poenitentiam egissent in cilicio et cinere?" Salvare quippe Dominus homines venerat, unde et Jesus, id est Salvator, proprio dictus est vocabulo. Cur ergo Tyro et Sidoni civitatibus gentilium illa beneficiorum miracula subtraxit, per quae salvarentur, et ea illis exhibuit, quibus nocitura magis, quam profutura sciebat? Sed inquies: Quia, sicut ipsemet profitetur, non erat missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Sed dico: Cur ad eas, nisi ut salvarentur? Si autem ut salvarentur, quid eis profuit ea sibi fieri, per quae gravius damnarentur: nec sunt ad poenitentiam conversi, sed in sua obstinatione permanentes? Unde et ipsemet Dominus supponit: "Verumtamen dico vobis, Tyro, et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis." Denique et Samaritanorum multos refert Joannes ad verbum ejus credidisse, et eum nonnulla miraculorum beneficia gentilibus etiam tam in viris quam in feminis exhibuisse, per quae illi crederent, vel in fide firmarentur: sicut est illud de puero Centurionis, et de filia Syrophoenissae, de ipsius Tyri finibus egressae.

SOLUTIO ABAELARDI

Revera Dominus Jesus ad solos Judaeos in persona propria missus fuit. Quod ergo circa gentiles misericorditer egit, non ex officio missionis fecit, sed ex gratia, debito superaddidit, attendens quod et ipsemet ait: "Quum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus." Ac si aperte dicat: Ne pro magno habeatis, si obedientiae debitum impleatis, nisi insuper aliquid gratiae debitis adjungatis, sicut illi faciunt, qui virginitali vel continenliae student, virtuti nequaquam sub praecepto comprehensae. Denique nec illa beneficia gentilibus praestita tam missus facere venit, quam invitatus, et quasi precibus ad haec agenda tractus. Quod vero illis praedicationem subtraxit, quos ad poenitentiam sic fuisse convertendos testatur, nequaquam cogimur per hoc fateri eos in hac poenitentia perseveraturos ut salvarentur. Multi quippe leves sunt homines, qui ad poenitentiae compunctionem facile commoventur, et eadem facilitate, quasi ad vomitum revertentes, in mala, quae fleverant, relabuntur: et quum auditum verbum praedicationis avide susceperint, firmitatem non habent radicis, ut in eo perseverent, quod coeperint. Quod si etiam ponamus illos ad praedicationem Domini fuisse convertendos atque salvandos, quibus tamen praedicationis gratiam subtraxit: penes ipsum est, cur hoc facere non decreverit, qui nihil sine ratione facit; sicut de Esau, cui subtracta est gratia, quaestionem Apostolus movit, et eam indiscussam reliquit.

PROBLEMA HELOISSAE XXVI

Quaerendum etiam videtur, quo mysterio, vel qua ratione Dominus in ficulnea quaerens fructum, et non inveniens, quando, ut Marcus ait, non erat tempus ficorum, eam tamen sua maledictione percussam continuo effecit aridam, ut deinceps arefacta permaneret, tanquam ex culpa quacunque arboris, hanc maledictionem in eam intorsisset.

SOLUTIO ABAELARDI

Arbor, sine fructu reperta, Judaea est pro sua nequitia tunc a Domino reprobata, ut boni operis fructu privari mereretur, nequaquam recognoscens suae visitationis tempus. Culpa autem ejus accidit, quod tunc tempus fructuum ejus non fuerit: quando videlicet dominicae praedicationis gratiam sibi oblatam repulit.

PROBLEMA HELOISSAE XXVII

Quid est, "oratio ejus fiat in peccatum?"

SOLUTIO ABAELARDI

Ita in reprobum sensum tradatur, ut magis eligat orare nociva, quam profutura, et obtinere precibus ea, quae ad peccatum magis pertrahant, quam ad salutem perducant.

PROBLEMA HELOISSAE XXVIII

Ex epistola prima Pauli ad Thessalonicenses: "Ipse autem Deus pacis sanctificat vos per omnia, ut integer Spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur." Quid est spiritus et anima, tanquam anima non sit spiritus, aut duo spiritus sint in uno homine?

SOLUTIO ABAELARDI

Spiritum pro ratione, hoc est animi discretione hoc loco ponit Apostolus, sicut et ibi "spiritus adversus carnem." Tale est ergo, integer sit spiritus vester, hoc est, ratio ita perfecta vel incorrupta, ut in nullo per errorem exorbitet a veritate. Animam vero dicit voluntatem, juxta illud: "Qui amat animam suam perdet eam." Hoc est, qui suam hic voluntatem sequitur, postmodum sua voluntate privabitur: ut qui hic voluntatem suam impleverit, quod voluerit in futuro non habeat. Anima itaque nostra, id est voluntas, integra est, quando a divina non discrepat. Corpus quoque integrum servatur, quum exercitium corporalium sensuum non corrumpitur illecebris carnalibus, nec oculus noster animam nostram depraedatur, "neque mors intrat per fenestras nostras." In his vero tribus per omnia sanctificatur, quum nec in discretione rationis, nec in exaestuatione nostrae voluntatis, nec in oblectatione sensuum excedimus, ut caro spiritui dominetur. Sic tunc profecto sine querela, hoc est, sine reprehensione servamur usque in adventum Domini: quum tales perseveramus usque ad extremum judicium, vel tales tunc inveniri meremur.

PROBLEMA HELOISSAE XXIX

Quid est illud ad Ephesios: "...ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei?"

SOLUTIO ABAELARDI

"Possitis comprehendere," hoc est, in vobismet ipsis experiri, quanta sit latitudo ipsorum, scilicet sanctlorum, in caritate, per quam se usque ad inimicos etiam dilatant. "Longitudo," id est longanimitas perseverantiae, caritatis, vel patientiae in adversis, per ipsam scilicet caritatem, quae omnia suffert, omnia sustinet. "Sublimitas eorumdem et profundum," hoc est, quam magni sint ex his duobus apud Deum per meritorum quantitatem, et quam parvi vel infirmi apud se per humilitatem. Profundum quippe imum dicit vel humile. Quam magni vero sint ac sublimes Deo, in remuneratione sua experientur, ubi tanto amplius merentur exaltari, quanto hic humiliores extiterint; et tanto plus a Deo recipere, quanto minus hic ex se recognoscunt habere. Haec autem quatuor, latiludo scilicet sanctorum, vel Ecclesiae, quae corpus Christi est, in ipsa ejus cruce, cui ejus corpus affixum est, praefiguratum esse intelligunt. In latitudine quidem crucis, ad dexteram et in sinistram, ubi manibus affixis extensus est, latitudo caritatis inimicos etiam amplectentis, qui nobis tanquam in sinistra sunt, hoc est, in adversitate, sicut amici in dextera, designatur. Manus affixae in dextera et sinistra crucis parte opera sunt caritatis, ad inimicos pariter et amicos in beneficiis dilatata. Quam profecto latitudinem caritatis de ipsa cruce Dominus nobis exhibuit, quum et curam matris gerens, eam discipulo commendavit, et pro crucifigentibus exoravit. Sicut autem latitudo dextrorsum et sinistrorsum tendit, ita longitudo sursum et deorsum respicit, in qua ipse Dominus a capite usque ad pedes in cruce stetit erectus. Ex qua quidem longitudine illa ejus perseverantia patientiae figuratur, usque ad consummationem vitae ipsius, sive redemptionis nostrae. De qua ipsemet ait: "Consummatum est." Et Apostolus: "Factus," inquit, "obediens usque ad mortem." Sublimitas crucis, additio illa est, in qua titulus scriptus est super caput Domini. In quo certe titulo nomen ejus praescriptum, quod est, Jesus, illud est excellentissimum, de quo idem Apostolus adjecit: "Propter quod est Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen." In electis quoque illa superior pars addita significat illud in remuneratione sanctorum, quod supra merita ipsis est collatum ex gratia, juxta illud ejusdem Apostoli: " Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis." Profundum, hoc est, inferior pars crucis, per quam terrae affixa stat, humile est et abjectum crucis patibulum, sive genus mortis ignominiosum, quo maxima Christi humilitas commendatur, et ipse amplius exaltari meruit, sicut supra meminimus ibi, "propter quod et Deus exaltavit illum, etc." De hoc genere mortis praedictum fuerat ex persona impiorum: "Morte turpissima condemnemus eum." In electis etiam illa pars inferior crucis, qua terrae infixa tenetur, virtutem exprimit humilitatis, qua ipsi se pulveri et terrae comparantes quanto se amplius hic humiliant et minores reputant, tanto postmodum exaltari merentur. Et haec quidem humilitas eorum, firmos et erectos eos tenet in culmine virtutum: sicut illa pars crucis terrae affixa firmam eam et erectam tenet. Post caritatem sanctorum, transit ad summam Christi caritatem, quam nobis exhibuit, et nos eum scire, ac semper attendere admonet, ut ejus comparatione humiliores ac ferventiores in ejus dilectione teneamur. Hanc utique Christi caritatem supereminentem scientia; nostrae dicit: quia longe major est, quam nos comprehendere intelligentia, vel experientia possimus. Quum autem hanc Christi caritatem considerantes, eam nostrae conferemus incomparabiliter superiorem: tunc, ut dictum est, humiliores ac ferventiores effecti, implebimur omni perfectione virtutum a Deo nobis collata.

PROBLEMA HELOISSAE XXX

Quid est illud in primo libro Regum, quod de Helchana dicitur: "Et ascendebat vir ille statutis diebus, ut adoraret?" Qui, vel a quo statuti sunt dies isti?

SOLUTIO ABAELARDI

Rabanus Maurus in libris Regum, ex sententia cujusdam Hebrai, quem in plerisque sequitur secundum litteram: "Quod autem dicit, statutis diebus, hoc est, tribus festivitatibus, Pascha videlicet, Pentecoste, et solemnitate tabernaculorum. Unde Dominus in Exodo praecepit, dicens: Tribus vicibus per •singulos annos mihi festa celebrabitis." Et item: "Ter," inquit, "in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo, in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus." Ergo in Silo quum esset eo tempore arca Domini, ibi hic Helchana, quum esset ipse Levita, post oblatas victimas, cum uxoribus, et filiis, atque filiabus pariter vescebatur."

PROBLEMA HELOISSAE XXXI

Quid est postmodum, quod Anna respondit Eli sacerdoti: "Nequaquam," inquit, "Domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque, et omne, quod inebriare potest, non bibi: sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam, sicut unam de filiabus Belial?"

SOLUTIO ABAELARDI

Infelicem se dicit, quasi probrosam; quia maledicta sterilis, et quae semen non reliquit in Israel. Unde et illud est Elizabeth: "Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines." Unde et illud est Deuteronomii quod Dominus inter caetera promittit populo, pro praeceptorum observantia: "Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus, quam in gregibus tuis." Quod vero ait: "Vinum, et omne, quod inebriare potest, non bibi;" magnam laicae feminae vel conjugatae perfectionem exprimit. Quam profecto abstinentiam si tunc agebat, ut ejus orationem facilius exaudiret Dominus, de partu, quem postulabat,quanto magis virgines Christi, quae spiritali, ac longe meliori fructui student, ista decet abstinentia? Filias Belial specialiter appellat, quas sibi diabolus tanquam propriam prolem generat. Ebrietas quippe statum mentis evertit; et quidquid imaginis Dei per rationem habemus, extinguit; ut jumentis insipientibus comparandi, efficiamur sicut equus, et mulus, quibus non est intellectus. Antiquus hostis, et diabolus dicitur, hoc est, deorsum fluens; et Zabulus, sive Satanas, quod in latinum sonat adversarius, sive transgressor; et Belial, hoc est, absque jugo. Quod quidem nomen hoc ioco propter ebrios recte positum est: quum ebrii, tanquam insani, nulli Dei vel disciplinae jugo subjaceant. Tales ergo dicit filias Belial, quales furibundae Bacchi sacerdotissae describuntur.

PROBLEM A HELOISSAE XXXII

Quid est etiam illud de Anna: "Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati?"

SOLUTIO ABAELARDI

Hilarem tantum faciem, et non moestam vel flebilem deinceps exhibuit.

PROBLEMA HELOISSAE XXXIII

Quid et illud est: "Oravit Anna, et ait: Exultavit cor meum in Domino? etc." Hoc quippe canticum verba gratiarum, vel prophetiae potius habet, quam orationis.

SOLUTIO ABAELARDI

Quantum aestimo, ante canticum orationem praemisit: quo ejus canticum, vel actio gratiarum acceptabilius Deo fieret. De oratione itaque praemissum est, "oravit," et de cantico subjunctum: "Et ait: Exultavit cor meum, etc." Nam et mos Ecclesise est in singulis horis orationem praemittere his, quae in laudibus Dei decantanda sunt. Plura autem cantica sanctarum feminarum legimus, ut Debborae, Judith, et istud Annae matris Samuelis, sicut et Mariae matris Domini, de partu sibi a Domino commisso, illi quidem sterili, ut mater fieret tanti prophetae, isti vero virgini, ut mater fieret Salvatoris. Et hoc profecto canticum Annae, sicut et illud Virginis summae, Ecclesia maxime frequentare consuevit, non solum pro sanctitate matris, vel dignitate partus ei concessi in Samuele, scilicet a quo specialiter prophetae dicuntur incoepisse, et qui primus a matre Domino est oblatus: verumetiam quia nullus ante prophetarum tempus tam manifeste Christum, et ejus imperium in suis canticis, sicut nunc Anna, prophetasse videtur. Sic quippe ait de patre Christi et ipso: "Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui." Nondum quippe rex in Israel erat constitutus, ad quem haec prophetissae gratulatio pertineret. Ipsa primo Christum, hoc est Messiam verum patenter exprimere meruit, ipsa manifeste praenuntiat futurum, quod Maria decantat completum tanquam fidem virginis tam prophetia quam partus instrueret sterilis.

PROBLEMA HELOISSAE XXXIV

Illud etiam movet, quod hic dicitur: "Donec sterilis peperit plurimos." Etsi enim Scriptura postmodum referat, quod post Samuelem adhuc tres filios, et duas filias Anna pepererit; nondum tamen, dum hoc diceret canticum, nisi Samuelem habuisse refertur. Quomodo etiam de filiis suis dicit, "plurimos," et de filiis aemulae suae Fenennae, dicit multos, tanquam ipsa plures habuerit, quam illa? Quamvis enim Scriptura non definiat, quot filios habuerit Fenenna, nonnulli tamen astruunt eam plures habuisse, quam Annam, hoc est, septem.

SOLUTIO ABAELARDI

Non est necesse ut "plurimos" hoc loco, pro plures comparative accipiamus, respectu pauciorum: sed plurimos dicit absolute, sicut et multos, verbis in eodem sensu variatis. Nec impedit, si jam multos filios habuisset Anna, quando canticum istud Domino persolvit, quamvis Scriptura nondum retulerit eam habuisse nisi Samuelem. Saepe namque series Scripturae non tenet ordinem historiae, sed nonnulla narrat praepostere. Potuit etiam istud per prophetiae spiritum Anna dicere, quum solum adhuc haberet Samuelem. Denique nec incongrue dicere potuit pro solo Samuele, ut ipse scilicet pluris esset in pretio, quam filii Fenennae, licet unus in numero. Hoc enim modo nonnunquam contingit, ut illum dicamus plus habere, quam alium, qui pauciora numero, sed pretiosiora possidet.

PROBLEMA HELOISSAE XXXV

Obsecramus et quid illud sit: "Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo, et tunicam parvam faciebat mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem." Sive enim levita, ut probabilius est, sive sacerdos Samuel fuerit: nequaquam aetas pueritiae ministerio ejus convenire secundum legem poterat, ut videlicet ephod accinctus tanquam levita, vel sacerdos vitam tenera aetate ministraret. Quaerimus et quam tunicam vel quibus temporibus statutis mater puero afferret.

SOLUTIO ABAELARDI

Ministrare puer in aliquibus officiis minoribus poterat, ephod quoque lineo accinctus. Unde et illud est Rabani secundum Augustinum: "Samuel accinctus ephod bar, hoc est superhumerali lineo, quod distat ab illo ephod, quo induebatur pontifex: quia istud tantummodo lineum fuit, et concessum minoribus gradibus ad utendum. Illud enim, quod vestiebat pontificem, ex quatuor coloribus, id est, hyacinto, bisso, cocco, purpura, et ex auro habebatur contextum." Statutos dies patet esse supradictos trium festivitatum secundum legem, ut in singulis illis praecipuis solemnitatibus anni, mater sollicita filio novam tunicam afferret, in qua ipse Domino mundius vel honestius ministraret, superhumerale lineum desuper habens, quo accinctus, et non oneratus, expeditius ministrare posset. Quem, ni fallor, habitum monachi nunc imitantur, quum opera manuum in tunica et scapulari desuper accincto soleant exercere. Quid enim aliud scapula; quam humeri? Aut quid scapulare nisi superhumerale? Denique, quis improbet Samuelem, licet puerum, in officio levitarum, pro necessitate ministrare, hoc etiam Eli jubente, quum nullus tunc in domo Eli reperiretur hoc officio dignus? Notum quippe proverbium est: "Necessitas non habet legem."

PROBLEMA HELOISSAE XXXVI

Rogamus quippe et quaerimus, quis fuerit ille vir Dei a Domino missus ad Eli, ut eum corrigeret, et mala domui ejus ventura praediceret? Quid et illud sit, quod inter caetera dicitur, de sacerdote meliore successuro Eli: "Suscitabo," inquit, "mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo, veniat, ut oretur pro ea, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis." Scimus quidem Samuelem, qui Eli supervixit, fidelissimum extitisse Domino. Sed quod levita potius quam sacerdos extiterit, communis opinio est, nec domum ejus fidelem extitisse, cujus filii reprobati sunt. Quod etiam dicitur: "Ambulabit coram Christo meo," utrum de ipso sacerdote, an de domo ejus accipiendum sit, et quis ille Christus sit, quaerimus. Denique quod supponitur de oblatione nummi argentei, et tortae panis, tanquam oblatione nova, quam lex non habuit, et caeteris, quae adduntur, exponi postulamus.

SOLUTIO ABAELARDI

Vir ille Dei creditur angelus fuisse apparens in humana specie. Sacerdos successurus Eli, non tam Samuel qui levita fuerit, nec fidelem, sed reprobam domum habuit, quam quicunque alius vir sanctus, qui in ordine sacerdotii Eli successerit, intelligendus esse videtur, qualis fortassis Abinadab fuit, in cujus domum arca Domini Cariathiarim reducta est a Philistaeis, vel Eleazarus filius ejus sanctificatus ibi ad custodiendam arcam, vel denique ipse Achimelec, quem cum aliis sacerdotibus Saul interfecit in Nobe civitate sacerdotum. Quod vero dictum est: " mbulabit coram Christo meo," non de sacerdote, sed de domo ejus accipe sub ipso ministrante. Denique quod additur: "Futurum est enim, etc.," ita Hebraeum quemdam audivi exponentem. Nummus argenteus, siclus argenteus est, quo unusquisque redimebat se a sacerdote. Torta panis, quicar, id est quarta panis pars, quae pauperum oblatio erat. Pars sacerdotii armus dexter, et pectusculum, id est superior pectoris pars, maxillae, ventriculus, et cauda, quae tamen non semper eadem erat quia secundum diversos sacrificiorum ritus, ut in Levitico legitur, pars sacerdoti dabatur. Nuntiatur itaque Eli, quod domus ejus ad tantam ventura sit paupertatem, ut qui modo redemptionum et oblationum susceptores erant, quibus etiam propter ipsum Eli pars sacerdotalis dabatur, ab aliis se redimendos sacerdotibus, alimoniam petant, orantes, ut eis quantulacunque sacerdotii particula, et buccella panis, quae torta superius appellata est, dimittatur.

PROBLEMA HELOISSAE XXXVII

Quid est illud in exordio Marci Evangelistae, quod ait: "Sicut scriptum est in Isaia: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, etc." Cur enim dicit "in Isaia," quum primum testimonium, quod statim addit, sit Malachiae, secundum Isaiae? Sin autem e converso fecisset, stare veritas posset; ita scilicet, ut illud, quod praemiserat: "Sicut scriptum est in Isaia," ad primum tantum pertineret testimonium.

SOLUTIO ABAELARDI

Sed quia eadem sententia in verbis utriusque prophetae continetur, breviloquus evangelista idipsum, quod Malachias dixit, Isaiae ascripsit, qui majoris erat auctoritatis, et a quo fortassis ille hoc didicerat. Missio quippe angeli, ad parandam viam Domini, vel ipsa ejus praeparatio, et vox clamantis in deserto, Joannis est praedicatio. Quem etiam diligentius Isaias describit, quum eum non angelum appellat, sed clamantem in deserto praenuntiat, unde et bene evangelista post testimonium Isaiae, quod posterius posuit, statim adjecit: "Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans." Quod quidem quum ait: "In deserto, et praedicans," apertius verbis consonat Isaiae dicentis, scilicet: "Vox clamantis in deserto." Provide quoque Marcus quum praemiserit: "Scriptum est in Isaia," addidit: "propheta." Tanquam Isaias testimonio quoque Malachiae propheta potius esset, quam ille: qui hoc, ut arbitror, testimonium ex prophetia Isaiae, quam legerat, non hoc sola inspiratione spiritus acceperat. Ad hunc etiam modum illud posse solvi arbitror testimonium, quod Matthaeus inducit de duobus prophetis collectum, Zacharia scilicet et Jeremia, quum ipse totum tribuat Jeremise dicens: "Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus." Quum igitur tam primum testimonium Zachariae, quam secundum Jeremiae, in eadem de Domino sententia sint conjuncta, Jeremiae tamen, qui majoris erat auctoritatis, et a quo Zacharias illud quod dixit accipere potuit, Matthaeus totum Jeremiae tribuit.

PROBLEMA HELOISSAE XXXVIII

Illud quoque testimonium Zachariae prophetae, quod Dominus in Matthaeo inducit de se ipso dicens: "Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis," nonnullam generat quaestionem. Hoc enim Zacharias de pseudopropheta potius quam de Domino dicere videtur. Sic quippe in eo scriptum est: "Et erit, quum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini." Et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, quum prophetaverit. Et erit in die illa, confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, quum prophetaverit, nec operientur pallio saccino, ut mentiantur; sed dicet: Non sum propheta: homo agricola ego sum; quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea." Et dicetur ei: "Quae sunt plagae istae in medio manuum tuarum?" Et dicet: "His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves."

SOLUTIO ABAELARDI

Quamvis Zacharias illud pro pseudopropheta dixerit, Dominus vero pro se ipso induxerit, tamen tale est illud Domini testimonium ex Zacharia sumptum, quod tam bono pastori, quam malo conveniat. Sive enim bonus pastor, sive malus, aliqua adversitate percussus, a cura illa pastorali, quam acceperat, praepediatur; ab ejus regimine grex, quem adunaverat, dispergitur, et disgregatus in diversa vagatur, sine pastore et duce factus. Quia ergo persecutio adversariorum, tam in bono pastore, quam in malo hanc dispersionem gregis operatur, non incommode Dominus, quod generaliter de pastoribus dicitur, ad suam etiam passionem applicuit; tanquam si diceret: Quod generaliter de pastoribus verum est, hoc etiam in se complendum esse, et sic etiam in se futurum, sicut in pseudopastore fuerat praedictum: ut in hoc etiam cum iniquis sit reputatus, quod eis etiam in hoc assimilatus.

PROBLEMA HELOISSAE XXXIX

Quaerimus etiam quomodo illud quod de galli cantu Dominus Petro praedixit, tam varie scriptum sit ab evangelistis. Matthaeus quippe ita scribit: "Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis." Marcus vero, qui Evangelium suum ipso Petro dictante dicitur scripsisse, sic ait: "Amen dico tibi, quia hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus." Lucas vero ita: "Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me." Joannes vero sic: "Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges." Quid ergo sibi vult tanta verborum diversitas, si semel unum ex his Dominus Petro dixerit? Quid est etiam quod dicit Marcus: "Hodie in nocte hac," quum nequaquam nox in die sit, et in cantu galli addiderit "bis," quod caeteri tacent?

SOLUTIO ABAELARDI

Consuetudo est Scripturae, nomine diei pariter diem et noctem comprehendere: veluti quum dicimus, quia ille vixit, vel sedit tot annis et tot diebus, vel quia ibi fuit per tot dies. Sic et quum Marcus dixit "hodie," noctem etiam cum suo die comprehendit. Quod vero adjunxit, "in nocte hac," noctem non tempus, sed imminentis noctis adversitatem dixit. Ut vero utraque solvamus de galli cantu dicta, ponamus Dominum ita temperate Petro dixisse prius, ut Marcus refert, antequam gallus scilicet bis vocem dederit, et postea, tanquam Petrus constantiam suam promitteret, adjecisse, quod etiam illud faceret, antequam gallus cantaret. Nam et Marcus Petrum quasi nimium confidentem saepius verbis Domini quasi procaciter contradicere commemorat, dicens: "Petrus autem ait: Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego." Et ait illi Jesus: "Amen dico tibi, quia hodie in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus." At ille amplius loquebatur: "Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo." Qui prius dixerat se non esse scandalizandum, plus aliquid nunc addit, dicens, se etiam paratum commori antequam neget. Ad quam majorem suae constantiae praesumptionem et ipse Dominus plus aliquid adjecisse non incongrue creditur, dicendo scilicet, quod priusquam etiam gallus caritet, ter sit negaturus, ut diximus. Sed illud plurimum quaestionis generat, quod negationes Petri, et cantum galli Marcus sic ordinat, ut post primam negationem, gallus primo cantaret; et post duas alias, secundo; ex quo videtur nequaquam posse stare, quod, sicul dicunt caeteri Evangelistae, Petrus ter negaret, antequam gallus cantaret; nisi forte in verbis quoque ipsorum subaudiatur "bis," quod Marcus ponendo subaudiendum innuit, et quod Dominus tantummodo dixerit. Quum enim aliquid uno loco magis determinate quam in alio dicitur, saepe determinationem subaudiri oportet, ubi etiam ipsa non ponitur, vel quod alibi est exceptum, diligenter annotandum, ne falsitas confundat sensum. Quod nec ipsos etiam latet infideles. Unde cum Judaeis nonnunquam opponimus: "Ad usuram non accommodaveris," tanquam nec nobis etiam foenerare debeant; dicunt, "proximo tuo," subintelligendum esse, quod alibi legitur determinatum esse. Sed et quum veritas habeat Evangelica: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei," subintelligendum est, vel sua passione sanctificatus, quum alibi quoque de martyribus generalem habeamus sententiam, Domino dicente: "Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam." Augustinus vero, lib. III de Consensu Evangelistarum, hanc diversitatem de negatione Petri ita dissolvit, ut quod Marcus ait, ad prolationem vocis referat negantis; quod caeteri dicunt, ad propositum animi jam tanta formidine percussi, atque perturbati: ut paratus esset tertio negare, antequam omnino gallus cantaret. Quod si quis forte requirat, cur dixerit Dominus, ter, et non quater, vel amplius, quod similiter ex magnitudine formidinis facere paratus esset: videtur mihi nonnulla etiam ratio in hoc negationis haberi ternario, quo comprehenso intelligatur omnis negatio. Omnis quippe Christum negans, vel per errorem id facit, vel timore aliquo, sive cupiditate compulsus id praesumit. Ter igitur negaturus Petrus quum a Domino praedicitur, ad omnem paratus esse negationem insinuatur. Neque enim dubitandum est ex his, quae jam in Domino gesta conspexerat, antequam primum negaret, in desperationis scandalum una cum caeteris ipsum corruisse: a quo postmodum liberatus, Domino eum respiciente, amaro poenitentiae fletu delevit, quod commisit. Nec illud fortassis absurde dici potest quod ille prior cantus galli, post primam negationem Petri, naturalis non fuit: sed ex aliquo strepitu, vel Petri de atrio foras exeuntis, vel quorumcunque illic deambulantium, gallus aliquis prope assistens, excitatus ante horam, primo cantaverit: ut non esset ille prior cantus naturaliler factus, sed vi quadam extortus. Nec tamen sine ratione id Dominus ordinavit, ut ad primam statim negationem Petri, statim gallus, quasi Petrum arguendo, cantaret, nec sic Petrus negando desisteret, ut veritas ipsa appareret. Quum itaque Dominus praedixerit Petrum ter negaturum, antequam gallus cantaret, horam naturalis cantus galli intellexisse videtur. Marcus vero qui solus apposuit bis, tam naturalem quam accidentalem cantum galli indifferenter accepit.

PROBLEMA HELOISSAE XL

Quid est quod solae bestiae vel aves commemorantur adductae esse in paradisum ad Adam, ut videret, quid vocaret ea: et non etiam reptilia terrae, ut serpentes, vel reptilia aquae, ut pisces?

SOLUTIO ABAELARDI

Bene quidem, quantum ad mysterium, hoc credimus actum. In Ecclesia namque praesenti, continentes qui se maxime per desiderium ad coelestia sublevant, et quasi volucres in altum volant, avibus comparantur; boni vero conjugati bestiis, quae terram ex parte contingunt, pedibus videlicet, et ex parte ab ea separantur, cum corpore in ea non volutentur. Qui enim matrimonio conjunctus est, divisus est; partim Deo serviens, partim saeculo intentus, propter instantes conjugii necessitates. Quasi ergo pedibus, hoc est, inferiori parte sui terram contingit; quia terrenis curis, propter occupationem matrimonii, quod lapsioris vitae est, deseruit. Reptilia vero, quae toto corpore in imo jacent, nec se ullatenus erigere possunt, reprobi sunt terrenis desideriis penitus vacantes, et in profunde vitiorum commorantes. De qualibus scriptum est: " Peccator quum in profundum vitiorum venerit, contemnit." Unde nec pisces unquam in sacrificio Dei permissi sunt offerri. Recte igitur volatilibus tantum et gressilibus animantibus in paradisum adductis, non etiam reptilibus, Adam nomina imposuisse dicitur: quia de toto praesentis Ecclesiae populo, in qua granis paleae adhuc sunt permixtae, soli continentes, et boni conjugati ad verum coelestis patriae paradisum sunt perventuri, et Dei vocatione digni: quorum nomina jam in libro vitae sunt scripta. De qua quidem vocatione Dei, illud est Apostoli: "Quos autem praedestinavit, hoc et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit."

PROBLEMA HELOISSAE XLI

Quaerimus quis illud addiderit in fine Deuteronomii, librorum scilicet quinque Moysi novissimi, quod de morte Moysi et deinceps narratur: utrum videlicet ipse Moyses id quoque prophetico spiritu dixerit, ut etiam id libris ejus connumerari possit, an ab alio postmodum sit superadditum?

SOLUTIO ABAELARDI

Sicut Beda super Esdram meminit: "Ipse Esdras, qui non solum legem, sed etiam, ut communis majorum fama est, omnem sacrae Scripturae seriem, quae pariter igni absumpta est, prout sibi videbatur legentibus sufficere, rescripsit," tam hoc quam pleraque alia scriptis Veteris Testamenti adjecit. Sic et nonnulla scriptis etiam evangelicis superaddita videmus a translatoribus: quale est illud in Matthaeo: "Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?" Sic et in caeteris evangelistis, quas non hebraice, sed graece scripta sunt, simul expositio istorum hebraicorum verborum addita reperitur. Libro etiam Hieronymi de Illustribus viris, ubi se ipsum in fine operis posuit, ejus vitae quantitas et finis a quodam addita reperitur.

PROBLEMA HELOISSAE XLII

Utrum aliquis in eo quod facit a Domino sibi concessum, vel etiam jussum, peccare possit, quaerimus.

SOLUTIO ABAELARDI

Quod si, ut oportet, verum concedatur, quaestione gravi pulsamur, quomodo conjuges, vel in antiquo populo, vel in novo, carnalem concupiscentiam exercentes, in eo peccare dicantur, unde in posteros peccatum originale transfundunt. Priorem quippe populum ad procreationem filiorum Dominus ex praecepto, et legis maledicto in eos, qui semen in Israel non relinquerent, constringebat. Unde non solum primis parentibus ante peccatum dixit: "Crescite et multiplicamini, et replete terram," verum etiam hoc ipsum Noe et filiis ejus post diluvium injunxit. De supradicto autem legis maledicto, quo ad propagationem filiorum homines cogebantur, illud est Hieronymi contra Helvidium de perpetua Virginitate sanctae Mariae: "Quandiu lex illa permansit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram," et: "Maledicta sterilis, quae non facit semen in Israel," nubebant omnes, et nubebantur. Hinc et illud est beati Augustini in libro de Bono conjugali: "Continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore, quum et lex dies patriarcharum subsequens, maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat." Idem ad Julianum de Viduitate servanda: "Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, quum illa his nupserit, haec uno viro cito viduata diu vixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth, alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere obedientia, non concupiscentia compellebat, ut propagaretur populus Dei, ex quo nasceretur etiam caro Christi." Ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam, qui non suscitaret semen in Israel. Unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter provenire. Et viris usus plurimarum vivarum concedebatur uxorum. Proinde sancta Ruth quale quum semen illo tempore necessarium fuit in Israel non haberet in mortuo viro, quaesivit alterum de quo haberet. Ab hoc utique legis maledicto, quod praedictus commemorat doctor, et quasi summo fidelium opprobrio, intantum etiam ipsa lex illi providebat populo, ut posteriores fratres, etsi de uxoribus suis proprium semen haberent, ad semen quoque priorum fratrum suscitandum, uxores eorum ducere compelleret, et illis jam defunctis potius quam sibi filios generare, ut vel sic a maledicto legis illos absolveret, qui prole privati non essent. Ipse etiam Dominus observatoribus legis id quoque in remuneratione constituit, ut steriles apud eos non permaneant, tam in hominibus, quam in jumentis. Sic quippe scriptum est in Deuteronomio: "Si postquam audieris haec judicia, custodieris ea, custodiet te Dominus, diliget et multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et terrae tuae armentis, gregibus ovium. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis." Unde et nullos sanctorum Patrum legimus semine privatos, quamvis steriles haberent uxores, quas non ad voluptatem concupiscentiae carnalis exercendam, sed ad populum Dei propagandum ducebant: ut non tam sibi quam Deo filios procrearent. Quale et illud est Tobiae: "Et nunc, Domine, tu scis, quia non luxuriae causa accipio sororem meam; sed sola posteritatis causa, in qua benedicetur nomen tuum in saecula saeculorum." Hac intentione Abraham matrimonio copulatus, de uxore sterili prolem suscipere meruit. Sic quoque Isaac, Manue pater Samsonis, Elcana de Anna, Zacharias de Elizabeth optatam adepti sunt prolem, ne maledictum legis vel opprobrium incurrerent matrimonii. Quod inde matrimonium est dictum, quod ad matrem familias faciendam sit initum. Hoc maledicium legis Jepte filia considerans, virginitatem suam deflebat; quod virgo moritura, semen in Israel non esset relictura. Ab hoc opprobrio se liberari Elizabeth exultabat, dicens: "Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines." Haec omnia supra memoratus doctor diligenter attendens, illum conjugatorum concubitum, qui fit propter filios non tam generandos quam in Christo regenerandos, ita commendat, ut illum magis a peccato immunem dicat, quam eum qui fit causa vitandae fornicationis: quam tamen solam Apostolus causam constituit, ad continentiam plurimum nos adhortans: "De quibus," inquit, "scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationern autem, unusquisque suam uxorem, et unaquaeque suum virum habeat." Tanquam ergo melius fit, concubitum quoque conjugalem Deo magis quam nobis impendi; ut ei scilicet filios generare magis quam utilitati nostrae intendamus providere. Adeo praedictus doctor illam intentionem isti praeponit, ut nequaquam illum concubitum ad indulgentiam referat, quem a culpa penitus alienat: ut non solum tanquam culpabilis non vitetur, sed tanquam laudabilis expetatur. Qui etiam nuptiarum bonum commendat, ut si causa qua convenit ineantur, procreandi videlicet filios: illos etiam concubitus excuset, qui non hac intentione, qua convenit, fiunt: atque in seipsis, magis quam in operationem vitandae fornicationis, nuptias esse bonas convincit. Unde et in praedicto libro, de Bono scilicet conjugali, sic ait: "Bonum ergo conjugii, quod etiam Dominus in Evangelio confirmavit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis, sed etiam quia venit invitatus ad nuptias, cur sit bonum merito quaeritur. Quod mihi non videtur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu societatem." Item: "Tantum valet illud sociale vinculum conjugum, ut quum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur. Posset etiam homo dimittere sterilem uxorem, et ducere aliam, de qua filios habeat, et tamen non licet habere." Item: "Sane videndum est alia bona Deum nobis dare, quae propter seipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia: alia quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, et potus, somnus, conjugium, concubitus. Horum enim quaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina: quaedam propter salutem, sicut cibus, et potus, et somnus: quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae vel concubitus. Hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicabilis magnum bonum est. His itaque bonis, quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc utitur propter quod instituta sunt, peccat, alias venialiter, alias damnabiliter. Quisquis vero eis propter hoc utitur propter quod data sunt, benefacit." Item: "Mihi videtur hoc tempore solos eos, qui se non continent, conjugari oportere, secundum illam ejusdem Apostoli sententiam: "Quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri." Nec ipsis tamen non peccatum sunt nuptiae, quae si in operationem fornicationis eligerentur, minus peccatum esset, quam fornicatio; sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus adversus evidentissimam vocem Apostoli dicentis: "Quod vult faciat, non peccat si nubat, etc. Si acceperis uxorem, non peccasti, et, si nupserit virgo, non peccat?" Hinc certe jam dubitare fas non est, nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus; nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse, quibus venia datur? Sed illum concubitum secundum veniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi, et aliquando nulla causa procreandi: quem nuptiae non cogunt fieri, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam. De quo Apostolus tacere non potuit, quum de corruptelis nimiis immundorum et impiorum hominum loqueretur. Concubitus enim necessarius causa generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, jam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere, sed reddere conjugi, ne fornicando damnaliter peccet, ad personam pertinet conjugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua conjunctione diligunt quod honestum, quam quod inhonestum est, id est, quod est nuptiarum, quam id quod non est nuptiarum, hoc eis, auctore Apostolo, secundum veniam conceditur." Item: "Ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, venialis fit in uxore, in meretrice damnabilis; iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. Tantum valet ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam quum modus exceditur, longe sit tolerabilius, quam in eis, quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus. Et ideo in re concessa, immoderatio conjugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam quod longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem, quam vel rarissimus ad fornicationem. Quum vero vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit, turpior est uxor, si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decus ergo conjugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fides; hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus, dicendo: "Et si acceperis uxorem, non peccasti, et si virgo nupserit, non peccat; et quod vult faciat: non peccat, si nubat." Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio, propter illa, quae supra diximus, conjugibus secundum veniam conceditur. Quod ergo ait: "Quae innupta est cogitat ea, quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu," non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam conjugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est: "Nescitis quoniam corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo?" Sancta sunt etiam corpora conjugatorum, fidem sibi et Domino servantium. Cui sanctitati cujuslibet eorum, nec infidelem conjugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli viro, aut sanctitatem viri prodesse infideli uxori, idem Apostolus testis est, dicens: "Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore fideli; et sanctificata est mulier infidelis in fratre fideli." Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum. Item: "Manet vinculum nuptiarum, etiam si proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur: ita ut jam scientibus conjugibus non se filios habituros, separare se tamen, vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulaverint, adulterium committunt; ipsi autem conjuges manent. Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione, ac semine, alterius autem jure ac potestate, apud antiquos patres fas erat: utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim propagandi necessitas, quae tunc fuit: quando et parientibus conjugibus alias propter copiosiorem posteritatem, superducere licebat, quod nunc certe non licet." Item: "Quod est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali: quae tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod est autem in sustentanda vita illicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus. Et quod est in luxuria ventris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus concubitus. Et quod est in cibo licito nonnullus immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus. Sicut ergo satius est mori fame, quam idolothytis vesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecunque autem nascantur homines, si parentum vitia non sectentur, et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim hominis ex qualicunque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni adulterorum, nulla defensio est adulteriorum: sic mali filii conjugatorum, nullum crimen est nuptiarum," Idem supra: "Sunt viri usque adeo incontinentes, ut conjugibus, nec gravidis parcant. Quidquid ergo inter se conjugati immodestum, inverecundum, sordidumve gerunt, vitium hominum est, non culpa nuptiarum. Jam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti carnalis, quam eis non secundum imperium praecipit, sed secundum veniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur; et si eos pravi mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi conjugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem, liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendas ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodam modo servitutem; ut et si alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Et ad hoc enim uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir; similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier: ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa de marito, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas, tentante Satana propter incontinentiam vel amborum, vel cujusquam eorum. Conjugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam." Item: "Reddere debitum conjugale, nullius est criminis: exigere autem ultra generandi necessitatem culpae venialis." Idem ad Falerianum Comitem, de Nuptiis et Concupiscentia, libro primo; "Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima et corpus, et quaecunque bona animae et corporis, naturaliter insita etiam peccatoribus, dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi, ista fecerunt. De his quae faciunt dictum est, omne quod non est ex fide, peccatum esse. Absit ergo pudicum veraciter dici, qui non propter verum Deum, fidem connubii servat uxori. Copulatio itaque maris et feminae, generandi causa, bonum est naturale nuptiarum. Sed isto bono male utitur, ut sit ei intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis...Hac intentione cordis, qui suum vas possidet, id est conjugem suam: procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gens quae ignorat Deum, sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiase malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinat aut indecoris motibus aestuantem fraenat et cohibet, neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subjiciat." Item de conjugio Joseph et Mariae: "Omne nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum, fidem, quia nullum adulterium, sacramentum, quia nullum divortium. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat, sine illa carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati: ut hinc etiam doceret omnem, quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati: quandoquidem, sola quae non inde nata est, non fuit caro peccati. Quamvis conjugalis concubitus, qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum: quia bona voluntas animi sequentem ducit, nec ducentem sequitur corpus voluptatem, nec humanum arbitrium trahitur subjugante peccato, quum juste redigitur in usum generandi plaga peccati." Item de eo quod dicit Apostolus: "Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium." Ubi ergo danda est venia, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. Quum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hic sunt laudabiles nuptiae; quia et illud, quod non pertinet ad se, ignosci faciunt. propter se. Neque etenim iste concubitus, quo servitur concupiscentiae, sic agitur, ut impediatur foetus, quem postulant nuptias; sed tamen aliud est non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam, aliud carnis voluptatem appetere concumbendo, sed non propter conjugem, quod venialem habet culpam." Item libro secundo: "Panem et vinum sic non reprehendimus, propter luxuriosos et ebriosos, quo modo nec aurum propter cupidos et avaros. Quocirca commixtionem quoque honestam conjugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent conjugati. Haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi. Unde remansit posterioribus conjugatis, quamvis hoc malo bene et licite utentibus, in ejusmodi opere humanum vitare conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, quum debeat neminem pudere quod bonum est. Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae conjunctionis, unde filii generentur; et malum pudendae libidinis, unde qui generantur, regenerandi sunt ne damnentur. Proinde pudenda libidine qui licite concumbit, malo bene utitur; qui autem illicite, malo male utitur. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, quoniam erubescunt boni et mali. Meliusque credimus ei qui dicit: "Scio quia non habitat in me," hoc est in carne mea, bonum," quam huic, qui hoc dicit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiam pejus malum. Recte ergo diximus, ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali quod inde nascitur, non potest excusari; quoniam natura humana, quas nascitur vel de conjugio vel de adulterio, Dei opus est; quae si malum esset, non esset generanda, si malum non haberet, non esset regeneranda."

 


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]