Confessio Fidei "Universis"

Universis Ecclesie sancte filiis, Petrus, ex eis unus, sed in eis minimus. Notum proverbium est: "Nichil tam bene dictum quin possit depravari", et ut beatus meminit Jeronimus: "Qui multos scribit libros, multos sumit judices." Ego quoque, cum scripserim pauca vel ad comparationem aliorum nulla, reprehensionis notam effugere non potui. Cum tamen in hiis de quibus graviter accusor, nullam - sciat Deus! - meam recognosco culpam, nec si qua fuerit procaciter defendam. Scripsi fortassis aliqua per errorem que non oportuit: sed Deum testem et judicem in animam meam invoco, quia in hiis de quibus accusor nichil per superbiam aut per malitiam presumpsi. Multa in scolis multis locutus sum, nec unquam aquas furtivas vel panem absconditum habuit mea doctrina; palam locutus sum ad edificationem fidei sive morum, quod michi salubre visum fuit, et quecunque scripsi, libenter omnibus exposui, ut eos judices, non discipulos haberem. Quod si uspiam per multiloquium excessi - ut scriptum est: "In multiloquio non effugies peccatum" -, nunquam importuna defensio me fecit hereticum, paratum semper ad satisfactionem de maledictis meis corrigendis sive delendis; in quo certe proposito usque in finem perseverabo. Sed sicut meum est maledicta mea - si qua sunt - velle corrigere, sic crimina non recte michi objecta propulsare me convenit: - cum enim beatus dicat Augustinus: "Crudelis est qui famam suam negligit", ac juxta Tullium: "Taciturnitas imitatur confessionem" -, conscriptis contra me capitulis equum duxi respondere, ea videlicet ratione servata qua contra derogantium linguas beatus Gregorius fideles hiis instruit verbis:

Sciendum est quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus equanimiter tollerare ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant corda innocentium corrumpant.

Agnoscat igitur fraterna caritas me qualemcumque filium Ecclesie, cum ipsa integre cuncta recipere que recipit, cuncta respuere que respuit: nec me unquam unitatem fidei scidisse, quamvis impar ceteris sim morum qualitate.

Quod igitur michi vel per malitiam vel per errorem impositum est, quod de Deo scripserim: "Quia Pater est plena potentia, Filius quedam potentia: Spiritus Sanctus nulla potentia", hec ego verba non tam humana quam dyabolica, sicut justissimum est, abhorreo, detestor, et ea cum auctore suo pariter dampno. Que si quis in meis reperiat scriptis, non solum me hereticum, verum etiam heresiarcham profiteor.

Tam Filium quam Spiritum Sanctum sic ex Patre profiteor esse ut ejusdem sint cum Patre substantie, ejusdem penitus voluntatis atque potentie, quia quorum est eadem omnino substantia vel essentia, nulla potest esse vel voluntatis diversitas vel potentie inequalitas. Quisquis autem me scripsisse asserit quod de substantia Patris Spiritus etiam Sanctus non sit, malitie id vel ignorantie maxime fuit.

Solum Dei Filium incarnatum profiteor, ut nos a servitute peccati et a jugo dyaboli liberaret, et superne aditum vite morte sua nobis reseraret.

Jhesum Christum sicut verum et unicum Dei Filium ex substantia Patris ante secula genitum, ita tertiam in Trinitate personam, Spiritum quoque Sanctum, tam ab ipso Filio quam a Patre procedentem, et credens assero et asserens credo.

Gratiam Dei ita omnibus necessariam dico, ut nec nature facultas nec arbitrii libertas sine illa sufficere possit ad salutem. Ipsa quoque gratia nos prevenit ut velimus, ipsa subsequitur ut possimus, ipsa nos conservat ut perseveremus.

Deum ea solummodo facere posse credo que ipsum facere convenit, et quod multa facere potest que nunquam facit. Multa quoque per ignorantiam facta culpe sunt ascribenda, maxime cum per negligentiam nostram contingit nos ignorare quod nobis necessarium est prenosse. Quod et ille fuit de quo Psalmista: "Noluit intelligere ut bene ageret."

Mala Deum frequenter impedire fateor, quia non solum effectum malignantium prevenit ne quod volunt possint, verum etiam voluntates eorum immutat, ut a malo quod cogitaverant penitus desistant.

Ex Adam, in quo omnes peccavimus, tam culpam quam penam contraxisse nos assero, quia illius peccatum nostrorum quoque peccatorum omnium origo extitit atque causa.

Crucifixores Christi in ipsa ejus crucifixione gravissimum peccatum fateor commisisse.

Multa de Christo dicuntur que non tam secundum ipsum caput quam secundum corpus ipsius, "quod est ecclesia", sunt accipienda, ut ille Spiritus timoris qui est initium sapientie, quem videlicet "timorem perfecta caritas foras mittit". Hujus timoris spiritum in anima Christi, que perfectissimam habuit caritatem, numquam fuisse credendum est, qui tamen inferioribus membris non deest. Tante quippe perfectionis et tante securitatis anima illa extitit per ipsam Verbi unionem, ut sciret nichil omnino se posse committere unde penas incurreret vel Deum offenderet. Castum vero timorem in seculum seculi permanentem, qui proprie reverentia caritatis dicitur, tam ipsi anime Christi quam electis angelis et hominibus semper inesse recognosco. Unde et de ipsis supernis spiritibus scriptum est: "Adorant Dominationes, tremunt Potestates."

Potestatem ligandi et solvendi successoribus omnibus apostolorum eque ut ipsis apostolis concessam esse profiteor, et tam indignis quam dignis episcopis, quamdiu eos ecclesia susceperit.

Omnes in dilectione Dei et proximi equales equaliter bonos esse confiteor et meritis pares, nec quidquam meriti apud Deum deperire, si bone voluntatis affectus in suo prepediatur effectu. Non enim angelus cum a Deo missus id quod facere vult impleverit, aut anima Christi sue voluntati effectum addiderit, melior inde reputari debuit: sed eque quilibet bonus permanet sive operandi tempus habeat sive non, dummodo equalem bene operandi voluntatem teneat, nec in eo quod non operatur remaneat.

Deum Patrem eque sapientem ut Filium, eque benignum ut Spiritum Sanctum profiteor, quia in nulla plenitudine boni, in nulla dignitatis gloria, differre potest una personarum ab alia.

Adventum Filii in finem seculi posse atribui Patri, numquam - sciat Deus! - in mentem meam venit, nec se verbis meis inseruit.

Sic et animam Christi non per se ad inferos descendisse, sed per potentiam, omnino a verbis meis et sensu remotum est.

Novissimum quoque capitulum quo scripsisse criminor, quod "neque opus, neque voluntas neque concupiscentia neque delectatio que movet eam" peccatum sit, neque debemus eam velle extingui, non minus tam a meis dictis quam scriptis alienum est.

Quod autem capitula contra me scripta tali fine amicus noster concluserit ut diceret, "Hec autem capitula, partim in libro Theologie magistri Petri, partim in libro Sententiarum ejusdem, partim in libro cujus titulus est Scito te ipsum reperta sunt", non sine admiratione maxima suscepi, cum nusquam liber aliquis qui Sententiarum dicatur a me scriptus reperiatur. Sed sicut cetera contra me capitula, ita et hoc quoque vel per malitiam vel per ignorantiam prolatum est.

Si qua igitur "consolatio in Christo Jhesu..., si qua sunt viscera" pietatis, supernam vestram caritatem exoro ne innocentiam meam, quam a culpa veritas liberat, veneno respergendo delinquat. Caritatis quippe est "opprobrium non accipere adversus proximum", et que dubia sunt in meliorem partem interpretari, et illam semper dominice pietatis sententiam attendere: "Nolite judicare et non judicabimini; nolite condempnare, et non condempnabimini."


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]