Quae est eiusdem Heloissae ad eundem Petrum

nach MS Troyes BM 802

Suo specialiter, sua singulariter.

Ne me forte in aliquo de inobedientia causari queas, verbis etiam immoderati doloris tue frenum impositum est jussionis, ut ab his michi saltem in scribendo temperem a quibus in sermone non tam difficile quam impossibile est providere. Nichil enim minus in nostra est potestate quam animus, eique magis obedire cogimur quam imperare possimus. Unde et cum nos ejus affectiones stimulant, nemo earum subitos impulsus ita repulerit ut non in effecta facile prorumpant et se per verba facilius effluant, que promptiores animi passionum sunt note, secundum quod scriptum es: "Ex habundantia enim cordis os loquitur." Revocabo itaque manum a scripto in quibus linguam a verbis temperare non valeo. Utinam sie animus dolentis parere promptus sit quemadmodum dextera scribentis!

Aliquod tamen dolori remedium vales conferre, si non hunc omnino possis auferre. Ut enim insertum clavum alius expellit, sie cogitatio nova priorem excludit, cum alias intentus animus priorum memoriam dimittere cogitur aut intermittere. Tanto vero amplius cogitatio quelibet animum occupat et ab aliis deducit, quanto quod cogitatur honestius estimatur, et quo intendimus animum magis videtur necessarium. Omnes itaque nos Christi ancille et in Christo filie tue duo nunc a tua Paternitate supplices postulamus, que nobis admodum necessaria providemus. Quorum quidem alterum est ut nos instruere velis unde sanctimonialium ordo ceperit, et que nostre sit professionis auctoritas. Alterum vero est ut aliquam nobis regulam instituas, et scriptam dirigas que feminarum sit propria et ex integro nostre conversionis statum habitumque describat, quod nondum a Patribus sanctis actum esse conspeximus. Cujus quidem rei deffectu et indigentia nunc agitur ut ad ejusdem regule professionem tam mares quam femine in monasteriis suscipiantur, et idem institutionis monastice jugum imponitur infirmo sexui eque ut forti. Unam quippe nunc Regulam beati Benedicti apud Latinos femine profitentur eque ut viri. Quam sicut viris solummodo constat scriptam esse, ita et ab ipsis tantum impleri posse, tam subjectis pariter quam prelatis. Ut enim cetera nunc omittam Regule capitula, quid ad feminas quod de cucullis, femoralibus et scapularibus ibi scriptum est? Quid denique ad ipsas de tunicis aut de laneis ad carnem indumentis, cum earum humoris superflui menstrue purgationes hec omnino refugiant? Quid ad ipsas etiam quod de abbate statuitur, ut ipse lec - tionem dicat Euvangelicam et post ipsam hymnum incipiat? Quid de mensa abbatis seorsum cum peregrinis et hospiti - bus constituenda? Numquid nostre convenit religioni, ut vel numquam hospitium viris prebeat, aut cum his quos susceperit viris abbatissa comedat? 0 quam facilis ad ruinam animarum virorum ac mulierum in unum cohabitatio! Maxime vero in mensa, ubi crapula dominatur et ebrietas, et vinum in dulcedine bibitur "in quo est luxuria." Quod et beatus precavens Jeronimus ad matrem et filiam scribens meminit dicens: "Difficilemter epulas servatur pudicitia." Ipse quoque poeta luxurie turpitudinisque doctor libro Amatorie artis intitulato quantam fornicationis occasionem convivia maxime prebeant studiose exequitur, dicens:

Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas
Permanet et cepto stat gravis ille loco.
Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit.
Tunc dolor et l eure rugaque frontis abiit.
Illic sepe animos juvenum rapuere puelle
Et Venus in vinia ignis in igne fuit.

Numquid et si feminas solas hospitio susceptas ad mensam admiserint, nullum ibi latet periculum? Certe in seducenda muliere nullum est eque facile ut lenocinium muliebre, nec corrupte mentis turpitudinem ita prompte cuiquam mulier committit sicut mulieri. Unde et predictus Jeronimus maxime secularium accessus feminarum vitare propositi sancti feminas adhortatur.

Denique si viris ab hospitalitate nostra exclusis solas admittamus feminas, quis non videat quanta exasperatione viros offendamus, quorum beneficiis monasteria sexus infirmi egent, maxime si eis a quibus plus accipiunt minus aut omnino nichil largiri videantur?

Quod si predicte Regule tenor a nobis impleri non potest, vereor ne illud apostoli Jacobi in nostram quoque damnationem dictum sit: "Quicumque totam Legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus." Quod est dicere: De hoc etiam ipso reus statuitur qui peragit multa, quod non implet omnia; et transgressor Legis efficitur ex uno cujus impletor non fuerit, nisi omnibus consummatis ejus preceptis. Quod ipse statim diligenter exponens apostolus adjecit: "Qui enim dixit: 'Non mechaberis', dixit et: 'Non occides'. Quod si non mechaberis, occidas autem, factus es transgressor Legis." Ac si aperte dicat: Ideo quilibet reus fit de transgressione uniuscujuslibet precepti, quia ipse Dominus, qui precipit unum, precipit et aliud; et quodcumque Legis violetur preceptum, ipse contempnitur qui Legem non in uno sed in omnibus pariter mandatis constituit.

Ut autem preteream illa Regule institua que penitus observare non possumus aut sine periculo non valemus, ubi umquam ad colligendas messes conventus monialium exire vel labores agrorum habere consuevit? aut suscipiendarum feminarum constantiam uno anno probaverit, easque tercio perlecta Regula, sicut in ipsa jubetur, instruxerit? Quid rursum stultius quam viam ignotam nec adhuc demonstratam aggredi? Quid presump - tuosius quam eligere ac profiteri vitam quam nescias, aut votum facere quod implere non queas? Sed et cum omnium virtutum discretio sit mater, et omnium bonorum moderatrix sit ratio, quis aut virtutem aut bonum censeat quod ab istis dissentire videat? Ipsas quippe virtutes excedentes modum atque men - suram, sicut Jeronimus asserit, inter vitia reputari convenit. Quis autem ab omni ratione ac discretione sejunctum non videat, si ad imponenda onera, eorum quibus imponuntur valitudines prius non discutiantur, ut nature constitutionem humana sequatur industria? Quis asinum sarcina tanta qua dignum judicat elephantem? Quis tanta pueris aut senibus quanta viris injungat? Tanta debilibus scilicet quanta fortibus; tanta infirmis quanta sanis; tanta feminis quanta maribus, infirmiori videlicet sexui quanta et forti?

Quod diligenter beatus papa Gregorius attendens, Pastoralis sui capitulo XXIV tam de ammonendis quam de precipiendis, ita distinxit: "Aliter igitur ammonendi sunt viri, atque aliter femine, quia illis gravia, istis vero sunt injungenda leviora, et illos magna excerceant, istas vero levia demulcendo convertant." Certe et qui monachorum regulas scripserunt nec solum de feminis omnino tacuerunt, verum etiam illa statuerunt que eis nullatenus convenire sciebant; satis commode innuerunt nequaquam eodem jugo regule tauri et juvence premendam esse cervicem, quia quos dispares natura creavit, equari labore non convenit.

Hujus autem discretionis beatus non immemor Benedictus, tanquam omnium justorum spiritu plenus, pro qualitate hominum aut temporum cuncta sic moderatur in Regula ut omnia, sicut ipsemet uno concludit loco, mensurate fiant. Primo itaque ab ipso incipiens abbate, precipit eum ita sujectis presidere, ut ... secundum unius (inquit) cujusque qualitatem vel intelligen - tiam ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat... Suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum... Discernat et tempora, cogitans discretionem sancti Jacob, dicentis: "Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die." Hec ergo aliaque testimonia discretionis, matris virtutum, sumens sic omnino temperet, ut et fortes sit quod cupiant et infirmi non refugiant.

Ad hanc quidem dispensationis moderationem indulgentia pertinet puerorum, senum et omnino debilium, lectoris seu septimanariorum coquine ante alios refectio, et in ipso etiam conventu de ipsa cibi vel potus qualitate seu quantitate pro diversitate hominum providentia, de quibus quidem singulis ibi diligenter scriptum est. Ipsa quoque statuta jejunii tempora pro qualitate temporis vel quantitate laboris ita relaxat prout nature postulat infirmitas.

Quid, obsecro ubi iste qui sic ad hominum et temporum qualitatem omnia moderatur, ut ab omnibus sine murmuratione perferri queant que instituuntur, quid, inquam, de feminis provideret, si eis quoque pariter ut viris regulam institueret? Si enim in quibusdam Regule rigorem pueris, senibus et debilibus pro ipsa nature debilitate vel infirmitate temperare cogitur, quid de fragili sexu provideret cujus maxime debilis et infirma natura cognoscitur? Perpende itaque quam longe absistat ab omni rationis discretione ejusdem Regule professione tam feminas quam viros obligari, eademque sarcina tam debiles quam fortes onerari. Satis esse nostre arbitror infirmitati, si nos ipsis Ecclesie rectoribus et qui in sacris ordinibus constituti sunt clericis tam continentie quam abstinentie virtus equaverit, maxime cum Veritas dicat: Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus." Quibus etiam pro magno reputandum esset, si religiosos laicos equiparare possemus: que namque in fortibus parva censemus in debilibus ammiramur, et juxta illud Apostoli: "Virtus in infirmitate perficitur."

Ne vero laicorum religio pro parvo ducatur, qualis fuit Abrahe, David, Job, licet conjugatorum, Chrisostomus In Epistola ad Hebreos sermone VII nobis occurrit, dicens: Sunt multa in quibus... poterit laborare ut bestiam illam incantet. Que sunt ista? Labores, lectiones, vigilie. Sed quid ad nos, hec inquit, qui non sumus monachi? Hec michi dicis? Dic Paulo, cum dicit: "Vigilantes in omni patientia et oratione" cum dicit: "Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis." Non enim hec monachis scribebat tantum, sed omnibus qui erant in civitati - bus. Non enim secularis homo debet aliquid amplius habere monacho quam cum uxore comcumbere tantum. Hie enim habet veniam, in aliis autem nequaquam, sed omnia equaliter sicut monachi agere debent. Nam et beatitudines que a Christo dicun - tur non monachis tantum dicte sunt... Alioqum universus mundus peribit... Et in angustum inclusit ea que virtutis sunt. Et quomodo honorabiles sunt nuptie, que nobis tantum impediunt?

Ex quibus quidem verbis aperte colligitur quod quisquis euvangelicis preceptis continentie virtutem addiderit, monasticam perfectionem implebit. Atque utinam ad hoc nostra religio conscendere posset ut Euvangelium impleret, non transcenderet, nec plusquam christiane appeteremus esse.

Hinc profecto, ni fallor, sancti decreverunt Patres non ita nobis sicut viris generalem aliquam regulam quasi novam Legem prefigere, nec magnitudine votorum nostram infirmitatem onerare, attendentes illud Apostoli: "Lex enim iram operatur: ubi enim non est Lex, nec prevaricatio." Et iterum: "Lex autem subintravit ut habundaret delictum." Idem quoque maximus continentie predicator de infirmitate nostra plurimum confidens, et quasi ad secundas nuptias urgens juniores viduas: "Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario," etc. Quod et beatus Jeronimus saluberrimum esse considerans, Eustochio de improvisis feminarum votis consulit his verbis: "Si autem et ille que virgines sunt ob alias tamen culpas non salvantur, quid fiet illis que prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus Sancti in lupanar? ... Rectius fuerat homini subisse conjugium, ambulasse per plana, quam per altiora tendentem, in profundum inferni cadere." Quarum etiam temerarie professioni sanctus Augustinus consulens, in libro De continentia viduali ad Julianam scribit his verbis: "Que non cepit, deliberet; que aggressa est, perseveret. Nulla adversario detur occasio; nulla Christo subtrahatur oblatio." Hinc etiam canones nostre infirmitati consulentes decreverunt diaconissas ante XI annos ordinari non debere, et hoc cum diligenti probatione, cum a viginti annis liceat diaconos promoveri.

Sunt et in monasteriis qui Regulares dicuntur Canonici, beati Augustini quandam ut aiunt regulam profitentes, qui semferiores monachis nullatenus arbitrantur, licet eos et vesci carnibus et lineis uti videamus. Quorum quidem virtutem, si nostra exequare infirmitas posset, numquid pro minimo habendum esset?

Ut autem nobis de omnibus cibis tutius ac levius indulgeatur, ipsa quoque natura providit, que majore scilicet sobrietatis virtute sexum nostrum premunivit. Constat quippe multo parciore sumptu et alimonia minore feminas quam viros sustentari posse, nec eas tam leviter inebriari physica protes - tatur. Unde et Macrobius Theososius Saturnaliorum libro VII meminit his verbis: "Aristotiles mulieres inquit raro hebriantur, crebro senes... Mulier humectissimo est corpore: docet hoc et levitas cutis et splendor; docent precipue assidue purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit... nec facile cerebri sedem ferit fortitudine ejus extincta." Item: "Muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum foraminibus, ut pateat in meatus et vias prebeat humori in egestionis exitum confluenti; per hec foramina vapor vini celeriter evanescit. Contra, senibus siccum est corpus, quod probat asperitas et scalor cutis."

Ex his itaque perpende quanto tutius ac justius nature et infirmitati nostre cibus quilibet et potus indulgeri possit, quarum videlicet corda crapula et hebrietate gravari facile non pos - sunt, cum ab illa nos cibi parcitas, ab ista feminei corporis qualitas, ut dictum est, protegat. Satis nostre esse infirmitati et maximum imputari debet, si continenter ac sine proprietate viventes et, officiis occupate divinis, ipsos Ecclesie duces vel religiosos laicos in victu adequemus, vel eos denique qui Regulares Canonici dicuntur et se precipue vitam apostolicam sequi profitentur.

Magne postremo providentie est his qui Deo se per votum obligant ut minus voveant et plus exequantur, ut aliquid semper debitis gratia superaddant. Hinc enim per semetipsam Veritas ait: "Cum feceritis omnia que precepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus; que debuimus facere, fecimus." Ac si aperte diceret: Ideo inutiles et quasi pro nichilo ac sine meritis reputandi, quia debitis tantum exsolvendis contenti, nichil ex gratia superaddidimus. De quibus quidem gratis supperaddendis, ipse quoque Dommus alibi parabolice loquens ait: "Sed et si quid supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi."

Quod quidem hoc tempore multi monastice religionis temerarii proffessores, si diligentius attenderent et in quam professionem jurarent antea providerent, atque ipsum Regule tenorem studiose perscruptarentur, minus per ignorantiam offenderent et per negligentiam peccarent. Nunc vero, indiscrete omnes fere pariter ad monasticam conversionem currentes, inordinate suscepti, inordinatius vivunt, et eadem facilitate qua ignotam Regulam profitentur eam contempnentes, consuetudines quas volunt pro lege statuunt. Providendum itaque nobis est ne id oneris femine presumamus, in quo viros fere jam universos succumbere videmus immo et deficere! Senuisse jam mundum conspicimus, hominesque ipsos cum ceteris que mundi sunt pristinum nature vigorem amisisse, et juxta illud Veritatis, ipsam karitatem non tam "multorum" quam fere ommum refriguisse, ut jam videlicet pro qualitate hominum ipsas propter homines scriptas vel mutari vel temperari necesse sit regulas.

Cujus quidem discretionis ipse quoque beatus non immemor Benedictus ita se monastice districtionis rigorem temperasse fatetur, ut descriptam a se Regulam comparatione priorum institu - torum nonnisi quandam honestatis institutionem et quandam conversationis inchoationem reputet, dicens: "Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes... aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere. Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrine sanctorum Patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis." Item: "Quisquis ergo ad celestem patriam festinas, hanc minimam inchoationis Regulam... adjuvante Christo perfice, et tunc demum ad majora... doctrine virtutumque culmina Deo protegente pervenies." Qui, ut ipse ait, dum quando legamus olim sanctos Patres uno die psalterium explere solere, ita psalmodiam tepidis temperavit ut in ipsa per ebdomadem distributione psalmorum minore ipsorum numero monachi quam clerici sint contenti.

Quid etiam tam religioni quietique monastice contrarium est quam quod luxurie fomentum maxime prestat et tumultus excitat, atque ipsam Dei in nobis ymaginem, qua prestamus ceteris id est: rationem, delet? Hoc autem vinum est, quod supra ornnia victui pertinentia plurimum Scriptura damnosum asserit et caveri ammonet. De quo et maximus ille sapientum in Proverbiis meminit, dicens: "Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur non erit sapiens... Cui ve? Cujus patri ve? Cui rixe? Cui fovee? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande; sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?" Item: "Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis." Et in Ecclesiastico scriptum est: "Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguunt sensatos."

Ipse quoque Jeronimus ad Nepotianum scribens de vita clericorum, et quasi graviter indignans quod sacerdotes Legis ab omni quod inebriare potest abstinentes nostros in hac abstinentia superent: "Nequaquam (inquit) vinum redoleas, ne audias illud philosophi: 'Hoc non est osculum porrigere, sed propinare.'"

Vinolentos sacerdotes et Apostolus dampnat et Lex Vetus prohibet: "qui altari deserviunt, vinum et siceram non bibant". Sicera hebreo sermone omnis porio nuncupatur, que inebriare potest, sive illa que fermento conficitur, sive pomorum succo aut favi decoquuntur in dulcedine, et herbarum potionem aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctiaque frugibus, aqua pinguior colatur. "Quicquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum."

Ecce quod regum deliciis interdicitur, sacerdotibus penitus denegatur, et cibis omnibus periculosius esse constat. Ipse tamen tam spiritalis vir beatus Benedictus dispensatione quadam presentis etatis indulgere monachis cogitur: "Licet, inquit, legamus vinum monachorum omnino non esse; sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest," etc.

Legerat ni fallor quod in Vitis Patrum scriptum est his verbis: "Narraverunt quidam abbati Pastori de quodam monacho quia non bibebat vinum; et dixit eis quia vinum monachorum omnino non est." Item post aliqua: "Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi cenidium vini. Et tollens unus de senibus parvum vas, calicem portavit ad abbatem Sisoi et dedit ei. Et bibit semel. Et secundo: et accepit et bibit. Obtulit ei et tercio, sed non accepit dicens: 'Quiesce frater. An nescis quia est Sathanas?'" Et iterum de abbate Sisoi: "Dicit ergo Abraham discipulus ejus: 'Si occurritur in Sabbato et Dominica ad ecclesiam, et biberit tres calices, ne multo est?' Et dixit senex: 'Si non esset Sathanas, non esset multum.'"

Ubi umquam, queso, carnes a Deo dampnate sunt vel monachis interdicte? Vide, obsecro, et attende qua neccessitate Regulam temperet in eo etiam quod periculosius est monachis, et quod eorum non esse noverit, quia videlicet hujus abstinentia temporibus suis monachis jam persuaderi non poterat. Utinam eadem dispensatione et in hoc tempore ageretur, ut videlicet in his que media boni et mali atque indifferentia dicuntur, tale temperamentum fieret ut quod jam persuaderi non valet, professio non exigeret, mediisque omnibus sine scandalo concessis, sola interdici peccata sufficeret; et sic quoque in cibis sicut in vestimentis dispensaretur, ut quod vilius comparari posset ministraretur, et per omnia neccessitati, non superfluitati, consu - leretur. Non enim magnopere sunt curanda que nos regno Dei non preparant, vel que nos minime Deo commendant. Hec vero sunt omnia que exterius geruntur, et eque reprobis ut electis, eque ypocritis ut religiosis communia sunt. Nichil quippe inter Judeos et Christianos ita separat sicut exteriorum operum et interiorum discretio, presertim cum inter filios Dei et diaboli sola caritas discernat, quam plenitudinem legis et finem precepti Apostolus vocat. Unde et ipse hanc operuni gloriam prorsus extenuans ut fidei preferat justitiam, Judeum alloquens dicit: "Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non; sed per legem fidei. Arbitramur enim hominem justificari per fidem sine operibus Legis." Item: "Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura?" Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam." Et rursum: "Ei (inquit) qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam, secundum propositum gratie Dei."

Idem etiam omnium ciborum esum Christianis indulgens, et ab his ea que justificant distinguens: "Non est (inquit) regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto... Omnia quidem munda sunt; sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur aut scandalizetur aut infirmetur."

Non enim hoc loco ulla cibi comestio interdicitur, sed comestionis offensio qua videlicet quidam ex conversis Judeis scandalizabantur, cum viderent ea quoque comedi que Lex interdixerat. Quod quidem scandalum apostolus etiam Petrus cupiens evitare, graviter ab ipso est objurgatus et salubriter correctus, sicut ipsemet Paulus ad Galatas scribens commemorat; qui rursus Chorinthiis scribens: "Esca autem nos non commendat Deo." Et rursum: "Omne quod in macello venit manducate... Domini est terra, et plenitudo ejus." Et ad Colosenses: "Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu." Et post aliqua: "Si mortui estis cum Christo ab helementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis; que sunt omnia in interitu ipso usu, secundum preceptum et doctrinas hominum."

Helementa hujus mundi vocat prima Legis rudimenta secundum carnales observantias, in quarum videlicet doctrina, quasi in addiscendis litteralibus elementis, primo se mundus id est: carnalis adhuc populus exercebat. Ab bis quidem elementis id est: carnalibus observantiis tam Christus quam sui mortui sunt cum nichil bis debeant jam non in hoc mundo viventes hoc est: inter carnales figuris intendentes et decernentes, id est: distinguentes quosdam cibos vel quaslibet res ab aliis, atque ita dicentes: Ne tetigeritis hec vel illa, etc. Que scilicet tacta vel gustata vel contrectata, inquit Apostolus, sunt in interitu anime ipso suo usu, quo videlicet ipsis ad aliquam etiam utimur utilitatem, secundum, inquam, preceptum et doctrinas hominum id est: carnalium et legem carnaliter intelligentium potius quam Christi vel suorum. Hic enim cum ad predicandum ipsos destinaret apostolos, ubi magis ipsi ab omnibus scandalis providendum erat, omnium tamen ciborum esum ita eis indulsit, ut apud quoscumque suscipiantur hospitio ita sicut illi victitent, "edentes scilicet et bibentes que apud illos sunt." Ab hac profecto dominica suaque disciplina illos recessuros ipse jam Paulus per Spiritum providebat, de quibus ad Timotheum scribit, dicens: "Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum, in ypocrisi loquentium mendacium..., prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona, et nichil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Hec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jhesu, enutritus verbis fidei et bone doctrine quam assecutus es."

Quis denique Johannem ejusque discipulos abstinentia nimia se macerantes ipsi Christo ejusque discipulis in religione non preferat, si corporalem oculum ad exterioris abstinentie intendat exhibitionem? De quo etiam ipsi discipuli Johannis adversus Christum et suos murmurantes, tanquam adhuc in exterioribus judaizantes, ipsum interrogaverunt Dominum dicentes: "Quare nos et Pharisei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant?"

Quod diligenter attendens beatus Augustinus, et quod inter virtutem et virtutis exhibitionem referat distinguens, ita que fiunt exterius pensat, ut nichil meritis superaddant opera. Ait quippe sic in libro De bono conjugali: "Continentia non corporis, sed anime virtus est. Virtutes autem animi aliquando in corpore manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martirum virtus apparuit in tolerando passiones." Item: "Jam enim erat in Job patientia quam noverat Dominus, et cui testimonium perhibebat; sed hominibus innotuit temptationis examine." Item: "Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat Catholicorum. Dominus Jhesus, quod in veritate carnis esurierit et sitierit, et manducaverit et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Euvangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentie virtus a cibo et potu, quanta erat in Johanne Baptista? 'Venit enim Johannes non manducans neque bibens, et dixerunt: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens et dixerunt: Ecce homo vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum.'" Item deinde ... ibi subjecit, cum de Johanne ac de se illa dixisset: "Justificata est sapientia a filiis suis, qui virtutem continentie vident in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum oportunitate manifestari, sicut virtus patientie sanctorum martirum..." Quocirca sicut non est impar meritum patientie in Petro qui passus est et in Johanne qui passus non est, sic non est impar meritum continentie in Johanne qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios generavit: et illius enim celibatus, et illius conubium pro distributione temporum Christo militaverunt. Sed continentiam Johannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore cum et Lex, dies patriarcharum subsequens, maledictum dixit qui non excitaret semen in Israel, et qui non poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis ut diceretur: "Qui potest capere, capiat..., qui habet, operatur: qui operari noluerit, non se habere mentiatur." Ex his liquide verbis colligitur solas apud Deum merita virtutes optinere, et quicumque virtutibus pares sunt, quantumcumque distent operibus, equaliter ab ipso promereri. Unde quicumque sunt vere christiani, sic toti circa inferiorem hominem sunt occupati ut eum scilicet virtutibus ornent et vitiis mundent, ut de exteriori nullam vel minimam assumant curam. Unde et ipsos legimus apostolos ita rusticane et velut inhoneste in ipso etiam Domini comitatu se habuisse, ut velut omnis reverentie atque honestatis obliti, cum per sata transirent, spicas vollere fricare et comedere more puerorum non erubescerent; nec de ipsa etiam manuum ablutione, cum cibos essent accepturi, sollicitos esse. Qui cum a nonnullis quasi de immunditia arguerentur, eos Dominus excusans, "non lotis, inquit, manibus manducare, non coinquinat hominem." Ubi et statim generaliter adjecit ex nullis exterioribus animam inquinari, sed ex his tantum que de corde prodeunt; que sunt, inquit, cogitationes, adulteria, homicidia, etc. Nisi enim prius prava voluntate animus corrumpatur, peccatum esse non poterit, quicquid exterius agatur in copore. Unde et bene ipsa quoque adulteria sive homicidia ex corde procedere dicit, que et sine tactu corporum perpetrantur, juxta illud: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mechatus est eam in corde suo," et: "Omnis qui odit fratrem suum, homicida est." Et tactis vel lesis corporibus minime peraguntur, quando videlicet per violentam opprimitur aliqua, vel per justitiam coactus judex interficit reum. "Omnis quippe homicida, sicut scriptum est, non habet partem in regno Christi et Dei."

Non itaque magnopere que fiunt, sed quo animo fiant pensandum est, si illi placere studemus, qui "cordis et renum probator est," et "in abscondito videt," "qui judicabit occulta hominum. Paulus inquit, secundum Evangelium meum," hoc est: secundum mee predicationis doctrinam. Unde et modica vidue oblatio que fuit duo minuta id est: quadrans omnium divitum oblationibus copiosis prelata est ab illo cui dicitur: "Bonorum meorum non eges," cui magis oblatio ex offerente quam offerens placet ex oblatione, sicut scriptum est: "Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus," ut videlicet prius devotionem offerentis inspiceret, et sic ex ipso donum oblatum gratum haberet.

Que quidem animi devotio tanto major in Deo habetur, quanto in exterioribus minus est animus occupatus, et tanto humilius ei deservimus ac magis debere cogitamus, quanto de exterioribus que fiant minus confidimus. Unde et Apostolus post communem ciborum indulgentiam de qua, ut supra meminimus, Thimotheo scribit de exercitio quoque corporalis laboris, adjunxit dicens: "Exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vite que nunc est, et future," quoniam pia mentis in Deum devotio et hic ab ipso meretur necessaria, et in futuro perpetua.

Quibus quidem documentis quid aliud docemur quam Christiane sapere, et cum Jacob de domesticis animalibus refectionem Patri providere, non cum Esau de silvestribus curam sumere et in exterioribus judaizare? Hinc et illud est Psalmiste: "In me sunt Deus vota tua, que reddam, laudationes tibi." Ad hoc quoque illud adjunge poeticum: "Ne te quesiveris extra."

Multa sunt et innumerabilia, tam secularium quam ecclesiasticorum doctorum testimonia, quibus ea que fiunt exterius et indifferentia vocantur non magnopere curanda esse docemur; alioquin Legis opera et servitutis ejus, sicut ait Petrus, importabile jugum, euvangelice libertati esset preferendum, et suavi jugo Christi et ejus oneri levi. Ad quod quidem suave jugum et onus leve per semetipsum Christus nos invitans: "Venite, inquit, qui laboratis et onerati estis," etc.
Unde et predictus apostolus quosdam jam ad Christum conversos, sed adhuc opera Legis retineri censentes vehementer objurgans, sicut in Actibus apostolorum scriptum est, ait: "Viri fratres... quid temptatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jhesu credimus salvari, quemadmodum et illi."

Et tu ipse, obsecro, non solum Christi, verum etiam hujus imitator apostoli discretione sicut et nomine, sic operum precepta moderare ut infirme convenit nature, et ut divine laudis plurimum vacare possimus officiis. Quam quidem hostiam, exterioribus omnibus sacrificiis reprobatis, Dominus commendans ait: "Si esuriero, non dicam tibi; meus est enim orbis terre, et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum? Aut sanguinem hyrcorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis. Et eruam te, et honorificabis me."

Nec id quidem ita loquimur ut laborem operum corporalium respuamus cum necessitas postulaverit, sed ne ista magna putemus que corpori serviunt et officii divini celebrationem prepediunt, presertim cum ex auctoritate apostolica id precipue devotis indultum sit feminis, ut ahene procurationis sustententur officiis magis quam de opere proprii laboris. Unde ad Timotheum Paulus: "Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his que vere vidue sunt, sufficiat." Veras quippe viduas dicit quascumque Christo devotas, a quibus non solum maritus mortuus est, verum etiam mundus crucifixus est et ipse mundo, quas recte de dispendiis Ecclesie tanquam de pro - priis sponsi sui redditibus sustentari convenit. Unde et Dominus ipse matri sue procuratorem apostolum potius quam virum ejus previdit, et apostoli VII diaconos id est: Ecclesie ministros, qui devotis ministrarent feminis instituerunt.

Scimus quidem et Apostolum Thessalonicensibus scribentem quosdam otiose vel curiose viventes adeo constrinxisse ut pre-ciperet: "Quoniam si quis non vult operari, non manducet," et beatum Benedictum maxime pro otiositate vitanda opera manuum injunxisse. Sed numquid Maria otiose sedebat ut verba Christi audiret, Martha tam ei quam Domino laborante, et de quiete sororis tanquam invida murmurante, quasi que sola "pondus diei et estus portaverit?" Unde et hodie frequenter murmurare eos cernimus qui in exterioribus laborant, cum bis qui divinis occupati sunt officiis terrena ministrant. Et sepe de bis que tyranni rapiunt minus conqueruntur quam que desidiosis, ut aiunt, istis et otiosis exsolvere coguntur; quos tamen non solum verba Christi audire, verum etiam in his assidue legendis et decantandis occupatos considerant esse. nec attendunt non esse magnum, ut ait Apostolus, si eis communicent corporalia a quibus exspectant spiritualia; nec indignum esse ut qui terrenis intendunt, his qui spiritualibus occupantur deserviant. Hinc etenim ex ipsa quoque Legis sanctione ministris Ecclesie hec salubris ocii libertas concessa, ut tribus Levi nichil hereditatis terrene perci - peret, quo expeditius Domino deserviret, sed de labore aliorum decimas et oblationes susciperet.

De abstinentia quoque jejuniorum, quam magis vitiorum quam ciborum Christiani appetunt, si quid Ecclesie institutioni superaddi decreveris, deliberandum est, et quod nobis expedit instituendum. Maxime vero de officiis ecclesiasticis et de ordinatione psalmorum providendum est, ut in hoc saltem, si placet, nostram exoneres infirmitatem, ne cum psalterium per ebdomadem expleamus eosdem necesse sit psalmos repeti. Quam beatus Benedictus, cum eam pro visu suo distribuisset, in aliorum quoque optione sua id reliquit ammonitio, ut si cui melius videretur, aliter ipsos ordinaret, attendens videlicet quod per temporum successionem Ecclesie decor creverit, et que prius rude susceperat fundamentum, postmodum edificii nacta est ornamentum.

Illud autem pre omnibus definire te volumus quid de euvangelica lectione in vigiliis noctumis nobis agendum sit. Periculosum quippe nobis videtur eo tempore ad nos sacerdotes aut diaconos admitti, per quos hec lectio recitetur, quas precipue ab omni hominum accessu atque aspectu segregatas esse convenit, tum ut sincerius Deo vacare possimus, tum etiam ut a temptatione tutiores simus.

Tibi nunc, domine, dum vivis, incombit instituere de nobis quid in perpetuum tenendum sit nobis. Tu quippe post Deum hujus loci fundator, tu per Deum nostre congregationis es plantator: tu cum Deo nostre sis religionis institutor. Preceptorem alium post te fortassis habiture sumus et qui super alienum aliquid edificet fundamentum: ideoque veremur de nobis minus futurus sollicitus vel a nobis minus audiendus, et qui denique, si eque velit, non eque possit.

Loquere tu nobis, et audiemus.

Vale.


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]