Quae est rescriptum Petri rursus ad Heloissam.

Sponsae Christi servus ejusdem.

In quatuor, memini, circa quae epistolae tuae novissimae summa consistit, offensae tuae commotionem expressisti. Primo quidem super hoc conquereris, quod praeter consuetudinem epistolarum, imo etiam contra ipsum naturalem ordinem rerum, epistola nostra tibi directa te mihi in salutatione praeposuit. Secundo, quod cum vobis consolationis potius remedium afferre debuissem, desolationem auxi, et quas mitigare debueram lacrymas excitavi. Illud videlicet ibidem adjungens: "Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet praevalentes interficiant, etc." Tertio vero veterem illam et assiduam querelam tuam in Deum adjecisti, de modo videlicet nostrae conversionis (al. conversationis) ad Deum, et crudelitate proditionis illius in me commissae. Denique accusationem tui contra nostram in te laudem opposuisti, non eum supplicatione modica, ne id deinceps praesumerem. 

Quibus quidem singulis rescribere decrevi, non tam pro excusatione mea, quam pro doctrina vel exhortatione tua, ut eo scilicet libentius petitionibus assentias nostris, quo eas rationabilius factas intellexeris, et tanto me amplius exaudias in tuis, quanto reprehensibilem minus invenies in meis, tantoque amplius verearis contemnere, quanto minus videris dignum reprehensione. 

De ipso autem nostrae salutationis, ut dicis, ordine praepostero, juxta tuam quoque, si diligenter attendas, actum est sententiam. Id enim quod omnibus patet, ut ipsa indicasti, ut cum videlicet ad superiores scribitur, eorum nomina praeponantur. Te vero extunc me superiorem factam intelligas, quo domina mea esse coepisti, Domini mei sponsa effecta, juxta illud beati Hieronymi ad Eustochium ita scribentis: "Haec idcirco, domina mea, Eustochium, scribo. Dominam quippe debeo vocare sponsam Domini mei." 

Felix talium commercium nuptiarum; ut homunculi miseri prius uxor, nunc in summi regis thalamis sublimeris. Nec ex hujus honoris privilegio priori tantummodo viro, sed quibuscunque servis ejusdem regis praelata. Ne mireris igitur si tam vivus quam mortuus me vestris praecipue commendem orationibus, cum jure publico constet apud dominos plus eorum sponsas intercedendo posse, quam ipsorum familias, dominas amplius quam servos. In quarum quidem typo regina illa et summi regis sponsa diligenter describitur, cum in psalmo dicitur: "Astitit regina a dextris tuis." Ac si aperte dicatur, ista juncto latere sponso familiarissime adhaeret, et pariter incedit, caeteris omnibus quasi a longe absistentibus vel subsequentibus. 

De hujus excellentia praerogativae sponsa in Canticis exsultans, illa ut ita dicam, quam Moyses duxit.Aethiopissa dicit: "Nigra sunt, sed formosa, filiae Hierusalem. Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum." Et rursum: "Nolite considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol." In quibus quidem verbis cum generaliter anima describatur contemplativa, quae specialiter sponsa Christi dicitur, expressius tamen ad vos hoc pertinere ipse etiam vester exterior habitus loquitur. Ipse quippe cullus exterior nigrorum aut vilium indumentorum, instar lugubris habitus bonarum viduarum mortuos quos dilexerant viros plangentium, vos in hoc mundo, juxta Apostolum, vere viduas et desolatas ostendit, stipendiis Ecclesiae substentandas. De quarum etiam viduarum luctu super occisum earum sponsum Scriptura commemorat, dicens: "Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum." 

Habet autem Aethiopissa exteriorem in carne nigredinem, et quantum ad exteriora pertinet, caeteris apparet feminis deformior; cum non sit tamen in interioribus dispar, sed in plerisque etiam formosior atque candidior, sicut in ossibus seu dentibus. Quorum videlicet dentium candor in ipso etiam commendatur sponso, cum dicitur: "Et dentes ejus lacte condidiores." Nigra itaque in exterioribas, sed formosa in interioribus est; quia in hac vita crebris adversitatum tribulationibus corporaliter afflicta, quasi in carne nigrescit exterius, juxta illud Apostoli: "Omnes qui volunt pie vivere in Christo tribulationem patientur." Sicut enim candido prosperum, ita non incongrue nigro designatur adversum. Intus autem quasi in ossibus candet, quia in virtutibus ejus anima pollet, sicut scriptum est: "Omnis gloria ejus filiae regis ab intus." Ossa quippe, quae interiora sunt, exteriori carne circumdata, et ipsius carnis, quam gerunt vel sustentant, robur ac fortitudo sunt, bene animam exprimunt, quae carnem ipsam, cui inest, vivificat, sustentat, movet atque regit, atque ei omnem valitudinem ministrat. Cujus quidem est candor sive decor, ipsae quibus adornatur virtutes. Nigra quoque est in exterioribus, quia dum in hac peregrinatione adhuc exsulat, vilem et abjectam se tenet, in hac vita; ut in illa sublimetur, quae est abscondita cum Christo in Deo, patriam jam adepta. Sic vero eam sol verus decolorat, quia coelestis amor sponsi eam sic humiliat, vel tribulationibus cruciat, ne eam scilicet prosperitas extollat. 

Decolorat eam sic, id est dissimilem eam a caeteris facit, quae terrenis inhiant, et saeculi quaerunt gloriam, ut sic ipsa vere lilium convallium per humilitatem efficiatur: non liliun quidem montium, sicut illae videlicet fatuae virgines, quae de munditia carnis, vel abstinentia exteriore apud se intumescentes, aestu tentationum aruerunt. 

Bene autem filias Jerusalem, id est imperfectiores alloquens fideles, qui filiarum potius quam filiorum nomine digni sunt, dicit: "Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol." Ac si apertius dicat: Quod sic me humilio, vel tam viriliter adversitates sustineo, non est meae virtutis, sed ejus gratiae, cui deservio. Aliter solent haeretici vel hypocritae, quantum ad faciem hominum spectat, spe terrenae gloriae sese vehementer humiliare, vel multa inutiliter tolerare. De quorum quidem hujusmodi abjectione vel tribulatione, quam sustinent, vehementer mirandum est, cum sint omnibus miserabiliores hominibus, qui nec praesentis vitae bonis, nec futurae fruuntur. Hoc itaque sponsa diligenter considerans, dicit: "Nolite mirari cur id faciam." Sed de illis mirandum est, qui inutiliter terrenae laudis desiderio aestuantes terrenis se privant commodis, tam hic quam in futuro miseri. Qualis quidem fatuarum virginum continentia est, quae a janua sunt exclusae. 

Bene etiam, quia nigra est, ut diximus, et formosa, dilectam et introductam se dicit in cubiculum regis, id est in secretum vel quietem contemplationis, et lectulum illum de quo eadem alibi dicit: "In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea." Ipsa quippe nigredinis deformitas occultum potius quam manifestum, et secretum magis quam publicum amat. Et quae talis est uxor, secreta potius viri gaudia quam manifesta desiderat, et in lecto magis vult sentiri quam in mensa videri. 

Et frequenter accidit, ut nigrarum caro feminarum quanto est in aspectu deformior, tanto sit in tactu suavior; atque ideo earumi voluptas secretis gaudiis quam publicis gratior sit et convenientior, et earum viri ut illis oblectentur magis eas in cubiculum introducunt quam ad publicum educunt. 

Secundum quam quidem metaphoram bene spiritalis sponsa, cum praemisisset: "Nigra sum, sed formosa," statim adjunxit: "Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum" singula videlicet singulis, reddens. Hoc est, quia formosa, dilexit; quia nigra, introduxit. Formosa, ut dixi, intus virtutibus, quas diligit sponsus; nigra exterius corporalium tribulationum adversitatibus. Quae quidem nigredo, corporalium scilicet tribulationum, facile fidelium mentes ab amore terrenorum avellit, et ad aeternae vitae desideria suspendit, et saepe a tumultuosa saeculi vita trahit ad secretum contemplationis. Sicut in Paulo illo videlicet nostrae, id est monachalis vitae primordio actum esse beatus scribit Hieronymus. 

Haec quoque abjectio indumentorum vilium secretum magis quam publicum appetit, et maxima utilitatis ac secretioris loci, qui nostrae praecipue convenit professioni, custodienda est. Maxime namque ad publicum procedere pretiosus provocat cultus, quem a nullo appeti nisi ad inanem gloriam et saeculi pompam beatus Gregorius inde convincit: "Quod nemo bis in occulto se ornat, sed ubi conspici queat." 

Hoc autem praedictum sponsae cubiculum illud est, ad quod ipsa sponsus in Evangelio invitat orantem, dicens: "Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum." Ac si diceret: Non in plateis vel publicis locis, sicut hypocritae. Cubiculum itaque dicit secrutum a tumultibus et aspectu saeculi locum, ubi quietius et purius orari possit: qualia sunt scilicet monasticarum solitudinum secreta, ubi claudere ostium jubemur, id est aditus omnes obstruere ne puritas orationis casu aliquo praepediatur, et oculus noster infelicem animam depraedetur. Cujus quidem consilii, imo praecepti divini multos hujus habitus nostri contemptores adhuc graviter sustinemus, qui, cum divina celebrant officia claustris vel choris eorum reseratis, publicis tam feminarum quam virorum aspectibus impudenter se ingerunt, et tunc praecipue cum in solemnitatibus pretiosis polluerint ornamentis, sicut et ipsi quibus ostentant, saeculares homines. Quorum quidem judicio tanto festivitas habetur celebrior, quanto in exteriori ornatu est ditior, et in epulis copiosior. De quorum quidem caecitate miserrima et pauperum Christi religioni penitus contraria tanto est silere honestius quanto loqui turpius. Qui penitus judaizantes consuetudinem suam sequuntur pro regula, et irritum fecerunt mandatum Dei per traditiones suas, non quod debeat, sed quod soleat attendentes. Cum, ut beatus etiam meminit Augustinus, Dominus dixerit: "Ego sum veritas", non "Ego sum consuetudo".

Horum orationibus, quae aperto scilicet fiunt ostio, qui voluerit se commendet. Vos autem quae in cubiculum coelestis regis ab ipso introductae atque in ejus amplexibus quiescentes, clauso semper ostio ei totae vacatis, quanto familiarius ei adhaeretis, juxta illud Apostoli: "Qui adhaeret Domino unus spiritus est," tanto puriorem et efficaciorem habere confidimus orationem, et ob hoc vehementius earum efflagitamus opem. Quas etiam tanto devotius pro me faciendas esse credimus, quanto majore nos invicem charitate colligati sumus. 

Quod vero mentione periculi in quo laboro, vel mortis quam timeo, vos commovi, juxta ipsam quoque tuam factum est exhortationem, imo etiam adjurationem. Sic enim prima, quam ad me direxisti, quodam loco continet epistola: "Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatenus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris; ut nos saltem quae tibi solae remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent enim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent. Et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur." Quid igitur arguis quod vos anxietatis meae participes feci, ad quod me adjurando compulisti? Nunquid in tanta vitae, qua crucior, desperatione gaudere vos convenit? Nec doloris sociae, sed gaudii tantum vultis esse; nec flere cum flentibus, sed gaudere cum gaudentibus? Nulla major verorum et falsorum differentia est amicorum, quam quod illi adversitati, isti prosperitati se sociant. Quiesce, obsecro, ab his dictis, et hujusmodi querimonias compesce, quae a visceribus charitatis absistunt longissime. Aut si adhuc in his offenderis, me tamen in tanto periculi positum articulo, et quotidiana desperatione vitae, de salute animae sollicitum esse convenit, et de ipsa, dum licet, providere. Nec tu, si me vere diligis, hanc exosam providentiam habebis. Quinetiam, si quam de devina erga me misericordia spem haberes, tanto amplius ab hujus vitae aerumnis liberari me cuperes, quanto eas conspicis intolerabiliores. Certum quippe tibi est quod quisquis ab hac vita me liberet, a maximis poenis eruet. Quas postea incurram incertum est, sed a quantis absolvar dubium non est. Omnis vita misera jucundum exitum habet, ut qoicumque aliorum anxietatibus vere compatiuntur, et condolent, eas finiri desiderant, et cum damnis etiam suis, si quos anxios vident vere diligunt, nec tam commoda propria quam illorum in ipsis attendunt. Sic diu languentem filium mater etiam morte languorem finire desiderat, quem tolerare ipsa non potest, et eo potius orbari sustinet quam in miseria consortem habere. Et quicumque amici praesentia plurimum oblectatur, magis tamen beatam esse vult ejus absentiam quam praesentiam miseram. Quia quibus subvenire non valet aerumnis, tolerare non potest. Tibi vero nec nostra vel etiam misera concessum est frui praesentia. Nec ubi tuis in me commodis aliquid provideas, cur me miserrime vivere malis quam felicius mori non video. Quod si nostras protendi miserias in commoda tua desideras, hostis potius quam amica convinceris. Quod si videri refugis, ab his obsecro, sicut dixi, quiesce querimoniis. 

Approbo autem, quod reprobas, laudem; quia in hoc ipso te laudabiliorem ostendis. Scriptum est enim: "Justus in primordio accusator est sui" et: "Qui se humiliat, se exaltat". Atque utinam sic sit in animo tuo sicut in scripto! Quod si fuerit, vera est humilitas tua, ne pro nostris evanuerit verbis. Sed vide, obsecro, ne hoc ipso laudem quaeras quo laudem fugere videris, et reprobes illud ore quod appetas corde. De quo ad Eustochium virginem sie inter caetera beatus scribit Hieronymus: "Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus, et quanquam nos respondeamus indignos, et callidior rubor ora suffundat, attamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur." Talem et lascivae calliditatem Galatheae Virgilius describit, quae quod volebat fugiendo appetebat, et simulatione repulsae amplius in se amantem incitabat: "Et fugit ad salices, inquit, et se cupit ante videri." (Virgil., Eclog., III,21.) Antequam lateat cupit se fugientem videri, ut ipsa fuga, qua reprobare consortium juvenis videtur amplius acquirat. Sic et laudes hominum dum fugere videmur, amplius erga nos excitamus, et cum latere nos velle simulamus, ne quis scilicet in nobis, quid laudet agnoscat, amplius attendimus in laudem nostram imprudentes, quia eo laude videmur digniores. Et haec quidem quia saepe accidunt dicimus, non quia de te talia suspicemur, qui de tua non haesitamus humilitate. Sed ab his etiam verbis te temperare volumus, ne his qui te minus noverint videaris, ut ait Hieronymus, fugiendo gloriam quaerere. Nunquam te mea laus inflabit, sed ad meliora provocabit, et tanto studiosius quae laudavero amplecteris, quanto mihi amplius placere satagis. Non est laus nostra tesiimonium tibi religionis, ut hinc aliquid extollentiae sumas. Nec de commendatione cujusquam amicis credendum est, sicut nec inimicis de vituperatione. 

Superest tandem ut ad antiquam illam, ut diximus, et assiduam querimoniam tuam veniamus, quia videlicet de nostrae conversionis modo Deum potius accusare praesumis, quam glorificare, ut justum est, velis. Hanc jamdudum amaritudinem animi tui tam manifeste divinae misericordiae consilio evanuisse credideram. Quae, quanto tibi periculosior est, corpus tuum pariter et animam conterens, tanto miserabilior est et mihi molestior. Quae cum mihi per omnia placere, sicut profiteris, studeas, hoc saltem uno ut me non crucies, imo ut mihi summopere placeas, hanc depone. Cum qua mihi non potes placere, neque mecum ad beatitudinem pervenire. Sustinebis illuc me sine te pergere, quem etiam ad Vulcania profiteris te sequi velle? Hoc saltem uno religionem appete, ne a me ad Deum, ut credis, properantem dividaris; et tanto libentius, quanto quo veniendum nobis est beatius est, ut tanto scilicet societas nostra sit gratior, quanto felicior. 

Memento quae dixeris. Recordare quae scripseris, in hoc videlicet nostrae conversionis modo, quo mihi Deus amplius adversari creditur, propitiorem mihi sicut manifestum est exstitisse. Hoc uno saltem haec ejus dispositio tibi placeat, quod mihi sit saluberrima, imo mihi pariter et tibi, si rationem vis doloris admittat. Nec te tanti boni causam esse doleas, ad quod te a Deo maxime creatam esse non dubites. Nec quia id tulerim plangas, nisi cum martyrum passionum, ipsiusque Dominicae mortis commoda te contristabunt. Nunquid si id mihi juste accidisset, tolerabilius ferres, et minus te offenderet? Profecto si sic fieret, eo modo contingeret quo mihi esset ignominiosius, et inimicis laudabilius, cum illis laudem justitia et mihi contemptum acquireret culpa. Nec jam quisquam quod actum est accusaret, ut compassione mei moveretur. 

Ut tamen, et hoc modo hujus amaritudinem doloris leniamus, tam juste quam utiliter id monstrabimus nobis accidisse, et rectius in conjugatos quam in fornicantes ultum Deum fuisse. Nosti post nostri confoederationem conjugii, cum Argenteoli cum sanctimonialibus in claustro conversabans, me die quadam privatim ad te visitandam venisse, et quid ibi tecum meae libidinis egerit intemperantia in quadam etiam parte ipsius refectorii, cum quod alias diverteremus, non haberemus. Nosti, inquam, id impudentissime tunc actum esse in tam reverendo loco et summae Virgini consecrato. Quod, et si alia cessent flagitia, multo graviore signum sit ultione. Quid pristinas fornicationes et impudentissimas referam pollutiones, quae conjugium praecesserunt? Quid summam denique proditionem meam, qua de te ipsa tunm, cum quo assidue in ejus domo convivebam, avunculum tam turpiter seduxi? Quis me ab eo juste prodi non censeat, quem tam impudenter ante ipse prodideram? Putas ad tantorum criminum ultionem momentaneum illius plagae dolorem sufficere? Imo tantis malis tantum debitum esse commodum? Quam plagam divinae sufficere justitiae credis ad tantam contaminationem, ut diximus, sacerrimi loci suae matris? Certe, nisi vehementer erro, non tam illa saluberrima plaga in ultionem horum conversa est, quam quae quotidie indesinenter sustineo. 

Nosti etiam quanto te gravidam in meam transmisi patriam, sacro te habitu indutam monialem te finxisse, et tali simulatione tuae, quam nunc habes, religioni irreverenter illusisse. Unde etiam pensa quam convenienter ad hanc te religionem divina justitia, imo gratia traxerit nolentem, cui verita non es illudere, volens ut in ipso luas habitu quod in ipsum deliquisti, et simulationis mendacio ipsa rei veritas remedium praestet, et falsitatem emendet. 

Quod si divinae in nobis justitiae nostram velis utilitatem adjungere, non tam justitiam quam gratiam Dei quod tunc egit in nobis poteris appellare. Attende itaque, attende, charissima, quibus misericordiae suae retibus a profundo hujus tam periculosi maris nos Dominus piscaverit, et a quantae Charibdis voragine naufragos licet invitos extraxerit, ut merito uterque nostrum in illam perrumpere posse videatur vocem: "Dominus sollicitus est mei." Cogita et recogita, in quantis ipsi nos periculis constituti eramus, et a quantis nos eruerit Dominus: et narra semper cum summa gratiarum actione quanta fecit Dominus animae nostrae; et quoslibet iniquos de bonitate Domini desperantes nostro consolare exemplo, ut advertant omnes quid supplicantibus atque petentibus fiat, cum tam peccatoribus et invitis tanta praestentur beneficia. Perpende altissimum in nobis divinae consilium pietatis, et quam misericorditer judicium suum Dominus in correptionem verterit, et quam prudenter malis quoque ipsis usus sit, et impietatem pie deposuerit, ut unius partis corporis mei justissima plaga duabus mederetur animabus. Confer periculum et liberationis modum. Confer languorem et medicinam. Meritorum causa inspice, et miserationis affectu admirare. 

Nosti quantis turpitudinibus immoderata mea libido corpora nostra addixerat, ut nulla honestatis vel Dei reverentia in ipsis etiam diebus Dominicae passionis, vel quantarumcunque solemnitatum ad hujus luti volutabro me revocaret. Sed et te nolentem, et prout poteras reluctantem et dissuadentem, quae natura infirmior eras, saepius minis ac flagellis ad consensum trahebam. Tanto enim tibi concupiscentiae ardore copulatus eram, ut miseras illas et obscenessimas voluptates, quas etiam nominare confundimur, tam Deo quam mihi ipsi praeponerem: nec tam aliter consulere posse divina videretur clementia, nisi has mihi voluptates sine spe ulla omnino interdiceret. Unde justissime et clementissime licet cum summa tui avunculi proditione ut in multis crescerem, parte illa corporis sum minutus, in quam libidinis regnum erat, et tota hujus concupiscentiae causa consistebat, ut juste illud plecteretur membrum, quod in nobis commiserat totum, et expiaret patiendo quod deliquerat oblectando, et ab his me spurcitiis, quibus me totum quasi luto immerseram, tam mente quam corpore circumcideret; et tanto sacris etiam altaribus idoniorem efficeret, quanto me nulla hinc amplius carnalium contagio pollutionum revocarent. Quam clementer etiam in eo tantum me pati voluit membro, cujus privatio et animae saluti consuleret, et corpus non deturparet, nec ullam officiorum minisirationem praepediret. Imo ad omnia quae honeste geruntur, tanto me promptiorem efficeret, quanto ad hoc concupiscentiae jugo maximo amplius liberaret. Cum itaque membris his vilissimis, quae pro summa turpitudinis exercitio pudenda vocantur, nec proprium sustinent nomen, me divina gratia mundavit potius quam privavit, quid aliud egit quam ad puritatem munditiae conservendam sordida removit et vitia? 

Hanc quidem munditiae puritatem nonnullos sapientium vehementissime appetentes inferre etiam sibi manum audivimus, ut hoc a se penitus removerent concupiscentiae flagitium. Pro quo etiam stimulo carnis auferendo et Apostolus perhibetur Dominum rogasse, nec exauditum esse. In exemplo est ille magnus Christianorum philosophus Origenes, qui, ut hoc in se penitus incendium exstingueret, manus sibi inferre veritus non est; ac si illos ad litteram vere beatos intelligeret, qui se ipsos propter regnum coelorum castraverunt, et tales illud veraciter implere crederet, quod de membris scandalizantibus nobis praecipit Dominus, ut ea scilicet a nobis abscindamus et projiciamus, et quasi illam Isaiae prophetiam ad historiam magis quam ad mysterium duceret, per quam caeteris fidelibus eunuchos Dominus praefert, dicens: "Eunuchi, si custodierint Sabbata mea, et elegerint quae volui, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit." Culpam tamen non modicam Origenes incurrit, dum per poenam corporis remedium culpae quaerit. Zelum quippe Dei habens, sed non secundum scientiam, homicidii iincurrit reatum, inferendo sibi manum. Suggestione diabolica vel errore maximo id ab ipso constat esse factum, quod miseratione Dei in me est ab alio perpetratum. Culpam evito, non incurro. Mortem mereor et vitam assequor. Vocor, et reluctor. lnsto criminibus, et ad veniam trahor invitus. Orat Apostulus, nec exauditur. Precibus instat, nec impetrat. Vere Dominus sollicitus est mei. Vadam igitur et narrabo quanta fecit Dominus animae meae. 

Accede et tu, inseparabilis comes, in una gratiarum actione, quae et culpae particeps facta es et gratiae. Nam et tuae Dominus non immemor salutis, imo plurimum tui memor, qui etiam sancto quodam nominis praesagio te praecipue suam fore praesignavit, cum te videlicet Heloissam ex proprio nomine suo, quod est Heloim insignivit; ipse, inquam, clementer disposuit in uno duobus consulere, quos diabolus in uno nitebatur exstinguere. 

Paululum enim antequam hoc accideret, nos indissolubili lege sacramenti nuptialis invicem astrinxerat, cum cuperem te mihi supra modum dilectam in perpetuum retinere, imo cum ipse jam tractaret ad se nos ambos hac occasione convertere. Si enim mihi antea matrimonio non esses copulata, facile in discessu meo a saeculo, vel suggestione parentum, vel carnalium oblectatione voluptatum, saeculo inhaesisses. Vide ergo quantum sollicitus nostri fuerit Dominus, quasi ad magnos aliquos nos reservaret usus, et quasi indignaretur aut doleret illa litteralis scientiae talenta quae utrique nostrum commiserat, ad sui nominis honorem non dispensari; aut quasi etiam de incontinentissimo servulo vereretur, quod scriptum est: "Quia mulieres faciunt etiam apostatare sapientes." Sicut de sapientissimo certum est Salomone. 

Tuae vero prudentiae talentum quantas quotidie Domino referat usuras, quae multas Domino jam spirituales filias peperisti, me penitus sterili permanente, et in filiis perditionis inaniter laborante. 0 quam detestabile damnum! quam lamentabile incommodum, si carnalium voluptatum sordibus vacans paucos cum dolore pareres mundo, quae nunc multiplicem prolem cum exsultatione parturis coelo! Nec esses plus quam femina, quae nunc etiam viros transcendis, et quae maledictionem Evae in benedictionem vertisti Mariae. 0 quam indecenter manus illae sacrae, quae nunc etiam divina revolvunt volumina, curae muliebris obscenitatibus deservirent!

Ipse nos a contagiis hujus coeni, a voluptatibus hujus luti dignatus est erigere, et ad seipsum vi quadam attrahere, qua percussum voluit Paulum convertere, et hoc ipso fortassis exemplo nostro alios quoque litterarum peritos ab hac deterrere praesumptione. 

Ne te id igitur, soror, obsecro, moveat, nec patri paterne nos corrigenti sis molesta; sed attende quod scriptum est: "Quos diligit Deus, hos corripit. Castigat autem omnem filium quem recipit. Et alibi: "Qui parcit virgae, odit filium. " Poena est haec momentanea, non aeterna; purgationis, non damnationis. Audi prophetam, et confortare: "Non judicabit Dominus bis in idipsum, et non consurget duplex tribulatio." Attende summam illam et maximam Veritatis adhortationem: "Inpatientia vestra possidebitis animas vestras." Unde et Salomon: "Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium." 

Non te ad lacrymas aut ad compunctionem movet unigenitus Dei innocens pro te et omnibus ab impiissimis comprehensus, distractus, flagellatus, et velata facie illusus, et colaphizatus, sputis conspersus, spinis coronatus, et tandem in illo crucis tunc tam ignominioso patibulo inter latrones suspensus, atque illo tunc horrendo, et exsecrabili genere mortis interfectus? Hunc semper, soror, verum tuum et totius Ecclesiae sponsum prae oculis habe, mente gere. Intuere hunc exeuntem ad crucifigendum pro te et bajulantem sibi crucem. Esto de populo et mulieribus, quae plangebant et lamentabantur eum, sicut Lucas his verbis narrat: "Sequebatur autem multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum." Ad quas quidem benigne conversus, clementer eis praedixit futurum in ultionem suae mortis exitium, a quo quidem, si saperent, cavere sibi per hoc possent. "FiIiae, inquit, Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?" 

Patienti sponte pro redemptione tua compatere, et super crucifixo pro te compungere. Sepulcro ejus mente semper assiste, et cum fidelibus feminis lamentare et luge. De quibus etiam ut jam supra memini scriptum est : "Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum." Para cum illis sepulturae ejns unguenta, sed meliora spiritualia quidem, non corporalia: haec enim requirit aromata qui non suscepit illa. Super his toto devotionis affectu compungere. 

Ad quam quidem compassionis compuncionem ipse etiam per Jeremiam fideles adhortatur, dicens: "0 vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus." Id est, si super aliquo patiente ita est per compassionem dolendum, cum egn scilicet solus sine culpa quod alii deliquerint tuam. Ipse autem est via per quam fideles de exsilio transeunt ad patriam. Qui etiam crucem, de qua sic clamat, ad hoc nobis erexit scalam. Hic pro te occisus est unigenitus Dei, oblatus est quia voluit. Super hoc uno compatiendo dole, dolendo compatere. Et quod per Zachariam prophetam de animabus devotis praedictum est comple: "Plangent, inquit, planctum quasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti."

Vide, soror, quantus sit planctus his, qui regem diligunt super morte primogeniti ejus et unigeniti. Intuere quo planctu familia, quo moerore, tota consumatur curia: et, cum ad sponsam unigeniti mortui perveneris, intolerabiles ululatus ejus non sustinebis. Hic tuus, soror, planctus; hic laus sit ululatus, quae te huic sponso felici copulasti matrimonio. Emit te iste non suis, sed seipso. Proprio sanguine emit te, et redemit. Quantum jus in te habeat vide, et quam pretiosa sis intuere. Hoc quidem pretium suum Apostolus attendens, et in hoc pretio quanti sit ipse, pro quo ipsum datur, perpendens, et quam tantae gratiae vicem referat adnectens: "Absit mihi, inquit, gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo." 

Major es coelo, major es mundo; cujus pretium ipse conditor mundi factus est. Quid in te, rogo, viderit, qui nullius eget, ut pro te acquirenda usque ad agonias tam horrendae atque ignominiosae mortis certaverit? Quid in te, inquam, quaerit nisi teipsam? Verus est amicus, qui teipsam non tua, desiderat. Verus est amicus, qui pro te moriturus dicebat: "Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis." Amabat te ille veraciter, non ego. Amor meus, qui utrumque nostrum peccatis involvebat, concupiscentia, non amor dicendus est. Miseras in te meas voluptates implebam, et hoc erat totum quod amabam. Pro te, inquis, passus sum, et fortassis verum est; sed magis per te, et hoc ipsum invitus. Non amore tui, sed coactione mei. Nec ad tuam salutem, sed ad dolorem. Ille vero salubriter, ille pro te sponte passus est, qui passione sua omnem curat languorem, omnem removet passionem. In hoc, obsecro, non in me tua tota sit devotio, tota compassio, tota compunctio. Dole in tam innocentem tantae crudelitatis perpetratam iniquitatem; non justam in me aequitatis vindictam, imo gratiam, ut dictum est, in utrosque summam. Iniqua enim es, si aequitatem non amas; et iniquissima, si voluntati, imo tantae gratiae Dei scienter es adversa. 

Plange tuum reparatorem, non corruptorem; redemptorem, non scortatorem; pro te mortuum Dominum, non viventem servum, imo nunc primum de morte vere liberatum. Cave, obsecro, ne, quod dixit Pompeius moerenti Corneliae, tibi improperetur turpissime: 

"Vivit post praelia Magnus: Sed fortuna perit: quod defles, illud amasti." (Lucanus, Phars, 1, VIII, 84, 85)

Attende, precor, id et erubesce, nisi admissas turpitudines impudentissimas commentes. Accipe itaque, soror, accipe, quaeso, patienter quae nobis acciderunt misericorditer. Virga haec est patris, non gladius persecutoris. Percutit pater ut corrigat, ne feriat hostis ut occidat. Vulnero mortem praevenit, non ingerit; immittit ferrum ut amputet morbum. Corpus vulnerat, et animam sanat. Occidere debuerat, et vivificat. Immunditiam resecat, ut mundum relinquat. Punit semel ne puniat semper, patitur unus ex vulnere ut duobus parcatur a morte. Duo in culpam, unus in poena. Id quoque tuae infirmitati naturae divinae indulgetur miseratione, et quodam modo juste. Quo enim naturaliter sexu infirmior eras, et fortior continentia, poenae minus eras obnoxia. Refero Domino in hoc gratias, qui te tunc et a poena liberavit, et ad coronam reservavit, et cum me una corporis mei passione semel ab omni aestu hujus concupiscentiae, in qua una totus per immoderatam incontinentiam occupatus eram, refrigeravit ne corruam; multas adolescentiae tuae majores animi passiones ex assidua carnis suggestione reservavit ad martyrii coronam. Quod licet te audire taedeat et dici prohibeas, veritas tamen id loquitur manifesta. Cui enim semper est pugna, superest et corona; quia non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Mihi vero nulla superest corona, quia nulla subest certaminis causa. Deest materia pugnae, cui ablatus est stimulus concupiscentiae.

Aliquid tamen esse aestimo, si, cum hinc nullam percipiam coronam, connullam tamen evitem poenam, et dolore unius momentaneae poenae multis fortassis indulgeatur aeternis. Scriptum est quippe de hujus miserrimae vitae hominibus, imo jumentis: "Computruerunt jumenta in stercoribus suis." 

Minus quoque meritum meum minui conqueror, dum tuum crescere non diffido. Unum quippe sumus in Christo, una per legem matrimonii caro. Quidquid est tuum, mihi non arbitror alienum. Tuus autem est Christus, quia facta es sponsa ejus. Et nunc, ut supra memini, me habes servum, quem olim agnoscebas dominum; magis tibi tamen amore nunc spirituali conjunctum, quam timore subjectum. Unde et de tuo nobis apud ipsum patrocinio amplius confidimus, ut id obtineam ex tua quod non possum ex oratione propria. Et nunc maxime cum quotidiana periculorum aut perturbationum instantia nec vivere me, nec orationi sinat vacare. Nec illum beatissimum imitari potentem Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, et de tam longinquo venerat adorare in Jerusalem. Ad quem revertentem missus est ab angelo Philippus apostolus, ut eum converteret ad fidem: quod jam ille meruerat per orationem vel sacrae lectionis assiduitatem. A qua quidem ut nec in via tunc vacaret licet ditissimus et gentilis, magno divinae dispensationis actum est beneficio ut locus ei Scripturae occurreret, qui opportunissimam conversionis ejus occasionem apostolo praeberet. 

Ne quid vero hanc petitionem nostram impediat, vel impleri differat, orationem quoque ipsam, quam pro nobis Domino supplices dicatis, componere, et mittere tibi maturavi:

"Deus, qui ab ipso humanae creationis exordio femina de costa viri formata nuptialis copulae sacramentum maximum sanxisti, quique immensis honoribus vel de desponsata nascendo, vel miracula inchoando nuptias sublimasti, meaeque etiam fragilitatis incontinentiae utcunque tibi placuit olim: hoc remedium indulsisti, ne despicias ancillulae tuas preces, quas pro meis ipsis charique mei excessibus in conspectu majestatis tuae supplex effundo. Ignosce, o benignissime, imo benignitas ipsa; ignosce et tantis criminibus nostris, et ineffabilis misericordiae tuae multitudinem culparum nostrarum immensitas experiatur. Puni, obsecro, in praesenti reos, ut parcas in futuro. Puni ad horam, ne punias in aeternum. Accipe in servos virgam correctionis, non gladium furoris. Afflige carnem, ut conserves animas. Adsis purgator, non ultor; benignus magis quam justus. Pater misericors, non austerus Dominus. 

Proba nos, Domine, et tenta, sicut de semetipso rogat Propheta. Ac, si aperte diceret: Prius vires inspice, ac secundum eas tentationem onera moderare. Quod et beatus Paulus fidelibus tuis promittens, ait. "Potens est enim Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere.

Conjunxisti nos. Domine, et divisisti quando placuit tibi, et quo modo placuit. Nunc quod Domine, misericorditer coepisti, misericordissime comple. Et quos a se semel divisisti in mundo, perenniter tibi conjungas in coelo. Spes nostra, pars nostra, exspectatio nostra, consolatio nostra, Domine, qui es benedictus in saecula. Amen."

Vale in Christo, sponsa Christi, in Christo vale, et Christo vive!

 Amen.


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]