Quae est rescriptum Heloissae ad Petrum

Unico suo post Christum unica sua in Christo.

Miror, unice meus, quod praeter consuetudinem epistolarum, imo contra ipsum ordinem naturalem rerum, in ipsa fronte salutationis epistolaris me tibi praeponere praesumpsisti, feminam videlicet viro, uxorem marito , ancillam domino, monialem monacho et sacerdoti, diaconissam abbati. Rectus quippe ordo est et honestus, ut qui ad superiores vel ad pares scribunt, eorum quibus scribunt nomina suis anteponant. Sin autem ad inferiores, praecedunt scriptionis ordine qui praecedunt rerum dignitate. 

Illud etiam non parva admiratione suscepimus, quod quibus consolationis remedium afferre debuisti, desolationem auxisti, et quas mitigare debueras, excitasti lacrymas. Quae enim nostram siccis oculis audire possit, quod circa finem epistolae posuisti, dicens: Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet praevalentes interficiant, etc. O charissime, quo id animo cogistasti, quo id ore dicere sustinuisti? Nunquam ancillulas suas adeo Deus obliviscatur, ut eas tibi superstites reservet. Nunquam nobis vitam illam concedat, quae omni genere mortis sit gravior. Tu nostras exsequias celebrare, te nostras Deo animas convenit commendare, et quas Deo aggregasti ad ipsum praemittere, ut nulla amplius de ipsis perturberis sollicitudine, et tanto laetior nos subsequaris, quanto securior de nostra salute jam fueris. 

Parce, obsecro, domine, parce hujusmodi dictis, quibus miseras miserrimas facias, et ut ipsum quodcunque vivimus ne nobis auferas ante mortem "Sufficit dici malitia sua, et dies illa omnibus, quos inveniet satis secum sollicitudinis, afferet omni amaritudine involuta." Quid Senim necesse est," inquit Seneca, "mala arcessere, et ante mortem vitam perdere?" 

Rogas unice, ut quocunque casu nobis absens hanc vitam finieris, ad coemeterium nostrum corpus tuum afferri faciamus , ut orationum scilicet nostrarum ex assidua tui memoria ampliorem assequaris fructum. At vero quomodo memoria tui a nobis labi posse suspicaris? Aut quod orationi tempus tunc erit commodum, quando summa perturbatio nihil permittet quietum? Cum nec anima rationis sensum, nec lingua sermonis retinebit usum? Cum mens insana in ipsum, ut ita dicam, Deum magis irata quam pacata, non tam orationibus ipsum placabit quam querimoniis irritabit? Flere tunc miseris tantum vacabit, non orare licebit, et te magis subsequi quam sepelire maturandum erit, ut potius et nos consepeliendae simus, quam sepelire possimus. Quae cum in te nostram amiserimus vitam, vivere te recedente nequaquam poterimus. Atque utinam nec tunc usque possimus! Mortis tuae mentio mors quaedam nobis est. Ipsa autem mortis hujus veritas quid, si nos invenerit, futura est? Nunquam Deus annuat, ut hoc tibi debitum superstites persolvamus, ut hoc tibi patrocinio subveniamus, quod a te penitus exspectamus. In hoc utinam te praecessurae, non secuturae! 

Parce itaque, obsecro, nobis; parce itaque unicae saltem tuae, hujusmodi scilicet supersedendo verbis, quibus tanquam gladiis mortis nostras transverberas animas , ut quod mortem praevenit ipsa morte gravius sit. Confectus moerore animus quietas non est, nec Deo sincere potest vacare mens perturbationibus occupata. Noli, obsecro, divinum impedire servitium, cui nos maxime mancipasti. Omne inevitabile, quod cum acciderit, moerorem maximum secum inferet, ut subito veniat optandum est, ne timore inutili diu ante cruciet, cui nulla succurri providentia potest. Quod et poeta bene considerans Deum precatur, dicens:

"Sit subitum quodcunque paras, fit caeca futuri mens hominun fati. Liceat sperare timenti." (Lucanus, Pharsalia., lib. II, 14, 15)

Quid autem te amisso sperandum mihi superest? aut quae in hac peregrinatione causa remanendi, ubi nullum nisi te remedium habeam, et nullum aliud in te nisi hoc ipsum quod vivis omnibus de te mihi aliis voluptatibus interdictis, cui nec praesentia tua concessum est frui, ut quandoque mihi reddi valeam? 

O si fas sit dici crudelem mihi per omnia Deum! O inclementem clementiam! O infortunatam fortunam, quae jam in me universi conaminis sui tela in tantum consumpsit, ut quibus in alios saeviat jam non habeat; plenam in me pharetram exhausit, ut frustra jam alii bella ejus formident. Nec si ei adhuc telum aliquod superesset, locum in me vulneris inveniret. Unum inter tot vulnera metuit, ne morte supplicia finiam. Et cum interimere non cesset, interitum tamen quem accelerat timet. 

O me miserarum miserrimam, infelicium infelicissimam, quae quanto universis in te feminis praelata sublimiorem obtinui gradum, tanto hinc prostrata graviorem in te et in me pariter perpessa sum casum! Quanto quippe altior ascendentis gradus, tanto gravior corruentis casus. Quam mihi nobilium ac potentium feminarum fortuna unquam praeponere potuit aut aequare? Quam denique adeo dejecit et dolore conficere potuit? Quam in te mihi gloriam contulit, quam in te mihi ruinam intulit, quam mihi vehemens in utramque partem exstitit, ut nec in bonis nec in malis modum habueri? Quae ut me miserrimam omnium faceret, omnibus ante beatiorem effecerat. Ut cum quanta perdidi pensarem, tanto me majora consumerent lamenta, quanto me majora oppresserant damna; et tanto major amissorum succederet dolor, quanto major possessorum praecesserat amor, et summae voluptatis gaudia summa moeroris terminaret tristitia. 

Et ut ex injuria major indignatio surgeret, omnia in nobis aequitatis jura pariter sunt perversa. Dum enim solliciti amoris gaudiis frueremur, et ut turpiore, sed expressiore vocabulo utar, fornicationi vacaremus, divina nobis severitas pepercit. Ut autem illicita licitis correximus, et honore conjugii turpitudinem fornicationis operuimus, ira Domini manum suam super nos vehementer aggravavit, et immaculatum non pertulit torum qui diu ante sustinuerat pollutum. 

Deprehensis in quovis adulterio viris haec satis esset ad vindictam poena quam pertulisti. Quod ex adulterio promerentur alii, id tu ex conjugio incurristi, per quod jam te omnibus satlisfecisse confidebas injuriis. Quod fornicatoribus suis adulterae, hos propria uxor tibi contulit. Nec cum pristinis vacaremus voluptatibus, sed cum jam ad tempus segregati castius viveremus, te quidem Parisius scholis praesidente, et me ad imperium tuum Argenteoli cum sanctimonialibus conversante. Divisis itaque sic nobis adinvicem ut tu studiosius scholis, ego liberius orationi sive sacrae lectionis meditationi vacarem, et tanto nobis sanctius quanto castius degentibus, solus in corpore luisti quod duo pariter commiseramus. Solus in poena fuisti, duo in culpa: et qui minus debueras, totum pertulisti. Quanto enim amplius te pro me humiliando satisfeceras, et me pariter et totum genus meum sublimaveras, tanto te minus tam apud Deum quam apud illos proditores obnoxium poenae reddideras.

O me miseram in tanti sceleris causa progenitam! O summam in viros summos et consuetam feminarum perniciem! Hinc de muliere cavenda scriptum est in Proverbiis: "Nunc ergo, fili, audi me, et attende verbis oris mei. Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus. Multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Viae inferi domus ejus penetrantes in inferiora mortis." Et in Ecclesiaste: "Lustravi universa animo meo, et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus. Vincula enim sunt manus ejus. Qui placet Deo, effugiet eam. Qui autem peccator est, capietur ab illa." 

Prima statim mulier de paradiso virum captivavit, et quae ei a Domino creata fuerat in auxilium, in summum ei conversa est exitium. 

Fortissimum illum Nazaraeum Domini et angelo nuntiante conceptum Dalila sola superavit, et cum inimicis proditum et oculis privatum ad hoc tandem dolor compulit, ut se pariter cum ruina, hostium opprimeret. Sapientissimum omnium Salomonem sola quam sibi copulaverat mulier infatuavit, et in tantam compulit insaniam, ut eum quem ad aedificandum sibi Dominus templum elegerat, patre ejus David, qui justus fuerat, in hoc reprobato, ad idololatriam ipsa usque in finem vitae dejiceret, ipso, quem tam verbis quam scriptis praedicabat atque docebat, divino cultu derelicio. 

Job sanctissimus in uxore novissimam atque gravissimam sustinuit pugnam, quae eum ad maledicendum Deo stimulabat. Et callidissimus tentator hoc optime noverat, quod saepius expertus fuerat, virorum videlicet ruinam in uxoribus esse facillimam. 

Qui denique etiam usque ad nos consuetam extendens malitiam, quem de fornicatione sternere non potuit, de conjugio tentavit; et bono male est usus, qui malo male uti non est permissus. 

Deo saltem super hoc gratias, quod me ille ut supra positas feminas in culpam ex consensu non traxit, quam tamen in causam commissa malitiae ex affectu convertit. Sed et si purget animum meum innocentia, nec hujus reatum sceleris consensus incurrat; peccata tamen multa praecesserunt, quae me penitus immunem ab hujus reatu sceleris esse non sinunt. 

Quod videlicet diu ante carnalium illecebrarum voluptatibus serviens, ipsa tunc merui quod nunc plector, et praecedentium in me peccatorum sequentia merito facta sunt poena. Etiam malis initiis perversus imputandus est exitus. Atque utinam hujus praecipue commissi dignam agere valeam poenitentiam, ut poenae illi tuae vulneris illati ex longa saltem poenitentiae contritione vicem quoquo modo recompensare queam; et quod tu ad horam in corpore pertulisti, ego in omni vita, ut justum est, in contritione mentis suscipiam, et hoc tibi saltem modo, si non Deo, satisfaciam. 

Si enim vere miserrimi mei animi profitear infirmitatem, qua poenitentia Deum placare valeam non invenio, quem super hac semper injuria summae crudelitatis arguo, et ejus dispensationi contraria magis eum ex indignatione offendo, quam ex poenitentia peccatorum dicitur, quantacunque sit corporis afflictio, si mens adhuc ipsam peccandi retinet voluntatem, et pristinis aestuat desideriis? Facile quidem est quemlibet confitendo peccata seipsum accusare, aut etiam in exteriori satisfactione corpus affligere. Difficillimum vero est a desideriis maximarum voluptatum avellere animum. Unde et merito sanctus Job cum praemisisset: "Dimittam adversum me eloquium meum," id est laxabo linguam, et aperiam os per confessionem in peccatorum meorum accusationem, statim adjunxit: "Loquar in amaritudine animae meae." Quod beatus exponens Gregorius: "Sunt, inquit, nonnulli, qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt." Unde qui culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat quidquid lingua per mentis judicium accusat. 

Sed hac quidem amaritudo verae poenitentiae quam rara sit beatus diligenter attendens Ambrosius: "Facilius, inquit, inveni qui innocentiam servaverunt, quam qui poenitentiam egerunt." In tantum vero illae, quas pariter exercuimus, amantium voluptates dulces mihi fuerunt, ut nec displicere mihi, nec vix a memoria labi possint. Quocunque loco me vertam, semper se oculis meis cum suis ingerunt desideriis. Nec etiam dormienti suis illusionibus parcunt. Inter ipsa missarum solemnia, ubi purior esse debet oratio, obscena earum voluptatum phantasmata ita sibi penitus miserrimam captivant animam, ut turpitudinibus illis magis quam orationi vacem. Quae cum ingemiscere debeam de commissis, suspiro potius de amissis. 

Nec solum quae egimus, sed loca pariter et tempora, in quibus haec egimus, ita tecum nostro infilxa sunt animo, ut in ipsis omni tecum agam, nec dormiens etiam ab his quiescam. Nonnunquam et ipso motu corporis animi mei cogitationes deprehenduntur, nec a verbis temperant improvisis. O vere me miseram, et illa conquestione ingemiscentis animae dignissimam. "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?" Utinam et quod sequitur veraciter addere queam: "Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum." 

Haec te gratia, charissime, praevenit, et ab his tibi stimulis una corporis plaga medendo multas in anima sanavit, et in quo tibi amplius adversari Deus creditur, propitior invenitur. More quidem fidelissimi medici, qui non parcit dolori, ut consulat saluti. Hoc autem in me stimulos carnis, haec incentiva libidinis ipse juvenilis fervor aetatis, et jucundissimarum experientia voluptatum, plurimum accendunt, et tanto amplius sua me impugnatione opprimunt, quanto infirmior est natura quam oppugnant. Castam me praedicant, qui non deprehenderunt hypocritam. Munditiam carnis conferunt in virtutem, cum non sit corporis, sed animi virtus. Aliquid laudis apud homines habens, nihil apud Deum müreor, qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt. Religiosa hoc tempore judicor, in quo jam parva pars religionis non est hypocrisis, ubi ille maximis extollitur laudibus, qui humanum non offendit judicium. 

Et hoc fortassis aliquo modo laudabile, et Deo acceptabile quoquo modo videtur, si quis videlicet exterioris operis exemplo quacunque intentione non sit Ecclesiae scandalo, nec jam per ipsum apud infideles nomen Domini blasphemetur, nec apud carnales professionis suae ordo infametur. Atque hoc quoque nonnullum est divinae gratiae donum, et cujus videlicet munere venit non solum bona facere, sed etiam a malis abstinere. Sed frustra istud praecedit, ubi illud non succedit, sicut scriptum est: "Declina a malo, et fac bonum." Et frustra utrumque geritur quod amore Dei non agitur. 

In omni autem - Deus scit - vitae meae statu, te magis adhuc offendere quam Deum vereor; tibi placere amplius quam ipsi appeto. Tua me ad religionis habitum jussio, non divina traxit dilectio. Vide quam infelicem, et omnibus miserabiliorem ducam vitam, si tanta hic frustra sustineo, nihil habitura remunerationis in futuro. Diu te, sicut multos, simulatio mea fefellit, ut religioni deputares hypocrisim; et ideo nostris te maxime commendans orationibus, quod a te exspecto a me postulas. Noli, obsecro, de me tanta praesumere, ne mihi cesses orando, subvenire. Noli aestimare sanam, ne medicaminis subtrahas gratiam. Noli non egentem credere, ne differas in necessitate subvenire. Noli valitudinem putare, ne prius corruam quam sustentes labentem. Multis ficta sui laus nocuit, et praesidium quo indigebant abstulit. Per Isaiam Dominus clamat: "Popule meus, qui te beatificant ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant." Et per Ezechielem: "Vae qui consuitis," inquit, "pulvillos sub omni cubitu manus, et cervicalia sub capite aetatis universae ad decipiendas animas." 

Et contra autem per Salomonem dicitur: "Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi, qui videlicet vulnera nesciunt palpare, sed pungere." 

Quiesce, obsecro, a laude mea, ne turpem adulationis notam et mendacii crimen incurras; aut si quod in me suspicaris bonum, ipsum laudatum vanitatis aura ventilet. Nemo medicinae peritus interiorem morbum ex exterioris habitus inspectione dijudicat. Nulla quidquid meriti apud Deum obtinent, quae reprobis aeque ut electis communia sunt. Haec autem ea sunt, quae exterius aguntur, quae nulli sanctorum tam studiose peragunt, quantum hypocritae. "Pravum est cor hominis, et inscrutabile etiam; quis cognoscet illud?" Et sunt viae hominis quae videntur rectae; novissima autem illius deducunt ad mortem. Temerarium est in eo judicium hominis, quod divino tantum reservatur examini. Unde et scriptum est: "Ne laudaveris hominem in vita." Ne tunc videlicet hominem laudes, dum laudando facere non laudabilem potes. 

Tanto autem mihi tua laus in me periculosior est, quanto gratior: et tanto amplius ea capior et delector, quanto amplius tibi per omnia placere studeo. Time, obsecro, semper de me potius quam confidas, ut tua semper sollicitudine adjuver. Nunc vero praecipue timendum est, ubi nullum incontinentiae meae superest in te remedium. Nolo me ad virtutem exhortans, et ad pugnam provocans, dicas: "Nam virtus in infirmitate perficitur" et : "Non coronabitur nisi qui legitime certaverit." Non quaero coronam victoriae. Satis est mihi periculum evitare. Tutius evitatur periculum, quam committitur bellum. Quocunque me angulo coeli Deus collocet, satis mihi faciet. Nullus ibi cuiquam invidebit, cum singulis quod habebunt suffecerit. Cui quidem consilio nostro ut ex auctoritate quoque robur adjungam, beatum audiamus Hieronymum: "Fateor imbecillitatem meam, nolo spe victoriae pugnare, ne perdam aliquando victoriam." Quid necesse est certa dimittere, et incerta sectari?


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]